150
copiose atque distincte cognouissemus accurateque perpendissemus, eidem regiæ maiestati vestræ quam ingentes ex animo gratias egimus, quod præfatos oratores nostros benigne humaniterque excepisset, et nobis extitit quam maxime gratum et acceptum, quod ex eiusdem ad nos litteris datoque responso cognouimus, serenitatem vestram esse nostri studiosissimam mutuæque conciliandæ et augendæ amicitiæ cumprimis cupidam. Prætermittere idcirco noluimus, quin fraternum nostrum erga serenitatem vestram animum his saltem litteris uicissim testaremur, compertissimum illi esse cupientes, ea nos esse mente in eaque uoluntate et propensione constantissime integerrimeque perstare, quam de arctiori ineunda firmandaque secum amicitia per eosdem nuper oratores nostros declarauimus, id erga serenitatem vestram ipsiusque subditos, si quando ita exegerit occasio, suo loco ac tempore amicissimis quibusque officijs præstaturi. Quod autem regia maiestas vestra oratores suos ad nos missuram se offert, qui de hac amicitia eiusque conditionibus nobiscum agant atque concludant, ut non dubitamus, ex innata sua prudentia, multo quoque rerum usu comparata, regiaque sua authoritate eosdem oratores suos sic esse instructuram, ut in eorum aduentu de ueræ syncæræque amicitiæ iustis, æquis, honestis, rationi consentaneis, paribus mutuisque conditionibus, ex quibus et optimi semper proueniunt fructus foederaque et amicitiæ firmius coalescunt, consilijs in unum collatis agere et concludere queamus, ita dictorum oratorum ad nos legatio et aduentus, si quando serenitas vestra eos mittendos censuerit, erit nobis quam maxime gratus et acceptus ob eam præsertim causam, quod ab eo principe uenient, quem ex corde amamus et cuius ornamenti et dignitatis sumus quam maxime studiosi, ea nempe expectatione, ut ex mutua hac nostra animorum coniunctione et amicitia vtrique nostrum subditisque nostris commodi et quietis quam multum proueniat, quemadmodum nostrum hoc de mutua ineunda amicitia desiderium et propensionem eisdem regiæ maiestatis vestræ oratoribus in eorum aduentu copiosius distinctiusque declarabimus. Et felicissime valeat eadem serenitas vestra, cui prosperos rerum successus ex animo precamur. Ex palatio nostro Westmonasterij die xxv Junij m. d. xxxix. Vester bonus frater et amicus Henry R. Petrus Vannes. Præscriptio: Serenissimo principi domino Christiano, Dei gratia Danorum, Norwegicorum, Gotthorum et Vandalorum regi, Slesuici, Holsatiæ, Stormariæ atque Dytmersiæ duci, comiti in Oldenborch et Delmenhorst etc., fratri et amico nostro carissimo. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt sigillum cera rubra impressum, præscriptio et inscriptiones coæuæ:,,Productum per Anthonium Furierer in Callingpurg (feria) 4ta post Margrethe anno etc. 39." „Quod legatos ad se mittendos libenter recipere uelit et qua potestate illi debeant esse instructi." In archiuo apposita seruatur versio Germanica.