157
pibus incommodi non parum accidere. Et ut est imperiorum in plærisque cupiditas infinita, ita ne Danici quidem regni adiectione terminabitur. Erit semper quod appendicis uice iam partis placebit adijcere. Tandem ad monarchicam potentiam res deuenient. Et quis scit aut facile dixerit, quo se non audeat auaritia ingerere? Frater noster Dania ut regno amico et confoederato per multos annos pacate utitur; si qua hic dominij nouatio deberet ingruere, fieri posset, ut omnia contraria experiretur. Id quod illi pro sua sapientia latius cogitandum expendendumque relinquimus, quam non aut illi commodum aut subditis suis tollerabile sit futurum. Quod uero in pernitiem nostram machinantur omnia inferiores Germani et uix permittent, ut pactis a fratre nostro decennij indutijs pacifice utamur, quemadmodum indutiarum habet contextus ad omnes reges Christianos benefitium constitutæ pacis extendens, etiam hæc res argumento est, quod euenerunt nobis cum inferioribus Germanis per triennium indutiæ, quæ annorum decursum non ita multo post exituræ sunt. Factum est autem per procurationem Hungarica reginæ Mariæ, quæ nomine cæsareæ maiestatis in inferiori Germania præsidet, quod consiliarij nostri de integro cum aduersarijs nostris tractatus agitarunt, spe nobis iniecta per reginam Mariam, quod uellet illa operam dare, ut quæ in nos cæsareæ maiestati aut comiti palatino daretur actio perpetua transactione sopiretur, aut prorogarentur in annos aliquot propemodum iam exituræ indutiæ. Misimus hac de caussa consiliarios nostros cum plenaria potestate ad reginam Mariam instituti et celebrati conuentus authorem, omnia media tentauimus, quæ ad pacem absque damno et ignominia conseruandam uidebantur pertinere, sed nihil profecimus apud aduersarios, uel prouocatione ad iuditium cameræ cæsareæ uel etiam ad arbitrium regum ac principum non suspectorum nos remittendo, quantum attinet ad hoc, quod instituti conuentus ratio expostulauit, ut de tollendis e medio dissidijs aut de prorogandis indutijs quicquam decerneretur. Quæ iam non dubia significatio est, quod aduersariorum nostrorum omnia consilia omnes denique conatus ad bellum nobis inferendum respitiant, et cogemur nos, ut ius nostrum subditosque tueamur, ab amicis etiam nostris consilia et auxilia expetere. Inter quos ut primo loco a nobis habitus et cultus semper est Christianissimus rex, ita illum tamquam fratrem et amicum rogamus, ut in necessitatibus nostris, si quæ nos inuadent, ut inuasuræ uidentur post terminatas triennij nostri indutias, suum nobis consilium et auxilium impartiatur et ad defendendam iustam caussam nostram adiutorium suum conferat, ut quas ab initio sequutus est partes, suo quodam iuditio magis quam ullo nostro aut patris nostri merito ad fatiendum pro inductus¹, eas nunc, cum opus est et apertum bellum immineat, fauore suo et beneuolentia consueta subleuet. Nos quicquid tandem ab eo impetrabimus auxilij, id meritis aut restitutione iusta compensabimus. 1 sic. 20*