167
b. In caussa spolij marinj, quod Fecamenses subditi Christianissimi regis subditis nostris in Husem Petro Prussen et Thomæ Greuenstein intulerunt, paternitatem uestram fecisse summam diligentiam pro subditis nostris ab hoc Nicolao Frisio, qui literas reddit, subditorum nostrorum cum potestate plenaria constitutus procurator, intelleximus. Hoc nomine paternitati uestræ ingenteis gratias agimus. Quia uero in ea caussa adhuc desyderatur, quod grauissimum est, nimirum ut subditis nostris per acceleratam exequutionem sententiæ a domino admyraldo latæ succurratur, scripsimus ad Christianissimum regem, quis causse status sit, et quid Nicolaum Frisium impedierit, quod procurationis suæ munus aliquandiu intermisit, exposuimus. A paternitate uestra quam possumus amice expetimus, ut caussam hanc pro ueteri more suo in optimam partem commendatam habere uelit. Nos uicissim, quæ paternitatj uestræ grata acceptaque erunt, libenter fatiemus. Quam Deo optimo maximo post offitiorum nostrorum spontaneam oblationem seruandam diu ac foeliciter incolumem commendamus. E charta primæ scriptionis Petri Suauenii. 148. 1541, 6 Januarii. Exempla literarum quæ missæ sunt ad Gallum, ad Dolphinum, ad conestabulum cum falconibus per Ioannem Bally. a. Petrus Suauenius, qui et foeliciter quiescentis charissimj patris nostrj negotia et nostra in Gallijs tractauit, ut aliarum rerum Gallicarum ita et exercitiorum maiestatis uestræ luculentam apud nos sæpe facit mentionem. Inter alia uero nobis indicat, maiestatem uestram aucupijs et uenationibus animum uehementer delectare adeoque a patre nostro ante annos aliquot expetijsse, ut ex falconibus Noruagicis aliquot ad se mitterentur. Porro pater noster in maiestatem uestram sic affectus fuit, quod non solum in re tam parua uerum etiam in negotijs multo grauioribus maiestati uestræ libenter obsecundasset, verum morte præuentus optimus princeps quod in animo habuit, falconibus alijsque animalibus in Gallias aliqua cum nouitatis gratia mittendis, exequi non ualuit; nos quoque tanta inquietudo obtinuit post superiorum bellorum compositionem, quod patris uicem sustinere et maiestati uestræ in petitione sua obsequi non potuimus. Nacti uero nunc aliquam quietem hunc ipsum uestræ maiestatis subditum Ioannem Bally in Noruagiam misimus eique præcepimus, ut ex optimo falconum genere nobis aliquot apportaret. Verum ut uentum expertus est non per omnia propitium, ita ad tempus iusti falconum aucupij non uenit, et propterea pau-