183
runt. Præterea nuper admodum et quidem ante paucos dies rex noster ad quietam possessionem et regimen regnorum suorum peruenit, neque uero se potuit in tam breui tempore ex detrimentis acceptis explicare, id quod maiestati uestræ secundum datam sibi sapientiam facile est cogitare. Vt ut uero hæc omnia se habeant, est tamen rex noster non minus in maiestatem uestram affectus, quam esse maiestatem uestram in se intelligit, et uellet libenter maiestati uestræ per singularem quandam amicitiam adiunctus esse; sunt etiam regna et dominia regis nostri situs ratione sic constituta, quod inde maiestati uestræ quouis tempore amica seruitia fieri possunt. Propterea uult rex noster ut iunior et rerum non satis expertus maiestati uestræ ut seniori et prudentiori cogitandum expendendumque relinquere, quibus conditionibus et modis amicitia et foedus inter maiestatem uestram et regem nostrum et inter regna et dominia maiestatis uestræ et regis nostri erigendum sit, et rogat, ut maiestas uestra formam quandam præscribere uelit, ex qua constet, qualiter maiestas uestra inseruiri sibi a rege nostro uelit, et quid in gratiam regis nostri uicissim facere parata sit. Rex noster in spe est, quod maiestas uestra in constitutione harum rerum tam æquabilem se præbebit, ut suæ magnitudinis et detrimentorum nostrorum, quæ in bellis præteritis accepimus, commodam rationem habuisse uideatur; nos uigore mandati, quod a rege nostro accepimus et maiestati uestræ perspitiendum offerimus, libenter respondebimus; tantum rogamus, ut maiestas uestra negotijs hijs quamprimum finem suum imponere et apud se expendere uelit, quod de longe uenimus et difficilem in hieme reditum ad regem nostrum habebimus, si non quamprimum absoluemur. Post factam salutationem et redditas creditiuas literas, quæ mentionem foederis ineundi fecerunt, respondit rex, se oppido quam grato animo accepisse, quod missi a rege nostro cum talibus mandatis ad se uenissemus, ut de contrahenda amicitia et mutua beneuolentia secum ageremus; se pro parte sua adhuc in ea sententia esse, quam per comitem Georgium Lucken regi nostro nunctiarit, quod cuperet, ut inter se et regem nostrum honestis et æquabilibus conditionibus foedus contraheretur; vellet etiam candide et amice nobiscum tractare, quemadmodum cum fratre et amico suo agere et tractare deberet; nec dubitaret, quin rex noster eiusdem sententiæ sit et pro parte sua foedus ex æquo bonoque constitutum expetat. Quod ad ista pertineat, quæ in literis contineantur et rogarit rex noster, ut quamprimum audiri et absolui possemus, præstitam esse nobis audientiam; si dicere uelimus, quid a Christianissimo expetamus et quid Christianissimo uicissim facere uelimus, futurum, ut eadem illa hora et tractetur nobiscum et concludatur. Nos rogauimus, ut Christianissimus rex non solum tractatui initium in dicenda sententia dare, uerum etiam constituere uellet, quid a rege nostro expeteret et quid in gratiam regis nostrj uicissim facere uellet; regem nostrum certo persuadere sibi, quod rex Christianissimus in constitutione talium rerum æque pro rege nostro ut pro