Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/250

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

185

- legem ferendo degrauare cupiat. - Itaque articulum primum et generalem e mandatis nostris excerptum et scripto comprehensum illis obtulimus, protestati nos generalia quædam adferre, propterea propositionis fatiendæ primum locum penes illos esse debere putauerimus, et persuasum habuerimus, Christianissimum regem secundum postulata regis nostri formam quandam foederis ineundi præscripturum fuisse, ex qua nos tamquam e speculo cognoscere possemus, quid regi nostro tollerabile esset aut non, et ut æquabilia et tollerabilia postulata Christianissimi regis assensu nostro confirmaremus tantum; propterea de articulis ineundi foederis nec cogitauerimus admodum nec solliciti fuerimus ad eum usque diem. Quia uero intellexissemus, primum ex rege Christianissimo, deinde etiam ex consiliarijs, quod priores in dicenda sententia deberemus esse, nos in breui temporis spatio nihil aliud quam generalia quædam cogitare potuerimus, spetialia illorum prudentiæ merito reseruauerimus in hoc tractatu præscribenda propterea, quod talium rerum cognitio maior in illis, quam in nobis, et prudentia maior esset. Lecto articulo reponsum est, postulata nostra reciproca esse et propterea ex æquo bonoque constare; verum cum generalia sint et intelligi non possint, nisi spetialia subiungantur, expetierunt consiliarij, ut in spetie identidem, quod in mandatis accepissemus, declararemus. Nos munus spetialis declarationis ad ipsos, non ad nos, pertinere putauimus ex caussis supra assignatis; propterea rogauimus, ne nos eo onere, cui ferendo impares essemus, grauarent. Initium tractatuj proponendo generalia fecerimus, ipsorum esse, ut ex generalj propositione nostra spetialia, quæ ad regum amicitiam facere uiderentur, deducerent. Cancellarius subridens inquit, si nihil aliud a rege Christianissimo expeteremus, quam in articulo generali contineretur, non esse longiori tractatu opus; sciret regem Christianissimum ista omnia, quæ in generali articulo continerentur, uolentem nobis concessurum. Quod ad ipsos consiliarios attineret, non esse illorum offitij, ut nobis uel generalia uel spetialia proponerent, propterea quod hospites et legati essemus, ad quos munus fatiendæ propositionis proprie pertineret; proinde deliberaremus inter nos, quid facere uellemus. - Sumpta deliberatione inter nos expendimus, quod articulus ille generalis magis ad communem amicitiam, quæ hactenus inter regem Christianissimum et regem nostrum obtinuit, quam ad spetialem, de qua nunc mentio fieret, pertinere uideretur. Et quia rex Christianissimus supra ueterem amicitiam, in qua hactenus cum rege nostro perstitit, deliberatus est, quod uelit in singularem quandam amicitiam cum rege nostro se intromittere, nostra etiam oratio, quam ad regem habuimus, expresse mentionem fecit, quod haberemus mandatum plenariæ potestatis, ut cum rege Christianissimo de ineunda arctiore amicitia et foedere tractaremus, ueriti sumus, si nihil aliud quam generalia proponeremus, quod rex Christianissimus esset putaturus, se ludibrio a nobis haberi. Adhæc existimauimus, articulum generalem non sufficere ad hoc, ut ex Gallijs quouis tempore auxilia perciperemus. Nam ut maxime in articulo contineatur, quod reges