186
se inuicem totis uiribus adiuuare debeant, tamen non erit potestatis nostræ regi Christianissimo modum uirium suarum præscribere; inueniet semper, quo se excusare poterit, ne nobis uel non succurrat uel ita succurrat, ut nos auxilia illius non magnopere iuuare queant. Ex hijs et alijs caussis potissimum cum urgeremur, tempus ad deliberandum de spetialibus articulis expetiuimus et altera die articulos spetiales qui sequuntur proposuimus, præfati, quod illis munus hoc reliquisse quam nobis usurpasse maluissemus; quia uero illi hoc in nos reiecissent, ut in declarandis articulis spetialibus priores sententiam diceremus, nos illis obsequi uoluerimus, non quod crederemus, nos ista melius quam illos expedire posse, sed quod illorum postulationi refragari noluerimus. Itaque articulos nostros, quos in breui temporis spatio raptim collegissemus, illorum iuditio submitteremus, præfati, ut si rem acu non tetigissemus, hoc ipsum, quod a nobis uel prætermissum uel perperam propositum esset, imperitiæ, non malitiæ nostræ adscriberent: Petit a rege Christianissimo ut a fratre et amico rex noster, ut Christianissimus rex iuxta amicam obsequiorum suorum oblationem, quam dominus Georgius Lucke ad regem nostrum pertulit, ipsum regem nostrum et regis nostri regna, ducatus, regiones et subditos omni fraterna et amica affectione prosequi, commoda procurare, detrimenta auertere, et in casu necessitatis præsenti auxilio suo, consolatione et adiutorio regi nostro ex totis uiribus suis succurrere neque uero regem nostrum quouis tempore deserere uelit. Idipsum rex noster uicissim paratus est Christianissimo regi et coronæ Frantiæ eadem illa propensione et affectione effectum dare, quam a Christianissimo rege requirit. Et quidem rogat rex noster, ut Deus optimus maximus a rege Christianissimo et a corona Frantiæ bella auertat; sed si quo pacto fieret, quod rex Christianissimus aut corona Frantiæ apertum bellum cum hostibus suis exercerent, uellet rex noster ad commodum regis Christianissimi et coronæ Frantiæ aduersarijs et hostibus regis Christianissimi, quantum posset, angustias maris sui, quas Sundt uocant, claudere et illis transitum æque ut apportationem et deportationem rerum necessariarum prohibere; nec dubitat, quin Christianissimus rex una cum sapientibus consiliarijs suis intelligere et expendere ualeat, quanta commoda et incrementa ex occlusione talium angustiarum ipsi Christianissimo regi et coronæ Frantiæ ad confirmationem rerum suarum accessura sint, vicissim quod hostibus Christianissimi regis et coronæ Frantiæ per occlusionem illarum angustiarum non uulgariter incommodabitur, ut qui ad sustentationem uictus sui talium angustiarum transitu carere non possunt. Præterea non grauabitur rex noster, si quando Christianissimus rex milite Germanico opus habebit, exercitum impendijs Christianissimi regis colligere et per mare Christianissimo regi transmittere. Vult etiam rex noster temporibus bellicæ necessitatis Christianissimo regi sex nauibus magnis ad bellum instructis, quarum minima centum lastas, ut uocant, auehere queat, -