193
anissimj peditibus utj uolet terra in suis regnis et ditionibus, id suo sumptu stipendijsque facturum. Item elapsis tribus mensibus, si nondum bellum profligatum fuerit, posse regem Christianissimum regis Daniæ pedites cum sex nauibus uel absque nauibus suo sumptu et stipendijs ut alios Germanos alere, sub signis retinere aut in præsidio collocare, nec regem Daniæ per se uel per alios posse eosdem milites tempore belli ullo pacto ad se reuocare. Nec regem similiter Christianissimum in casu simili regi serenissimo aliter facturum. Item uicissim Christianissimj consiliarij prædicti pollicentur, Christianissimum duplicato nauium et militum numero¹ regi Daniæ in casu necessitatis per tres menses auxilium laturum, propterea quod apud se plus offitij residere facile patitur, nec eum latet, suam amplitudinem plus oneris posse sustinere. Quod facere non grauatur eo, quod non ignorat, regem Daniæ non posse sine magno sumptu suos aduersarios aditu angustiarum illarum, quas Sundt uocant, prohibere, quod serenissimus suo sumptu se præstaturum pollicitus est. Item quando inter mortales nihil durare perpetuo potest, uideaturque improbum esse plus postulare a Deo immortalj, quam quod hominum mortalitatj debeatur, satis abundeque utriusque regis oratoribus sufficere uisum est, si eam sotietatem, quam quidem cupiunt inter eos esse perpetuam, ad uitam utriusque principum et in annos decem post eorum obitum sanctissimo foedere sacro sanctoque iure iurando constabilire possint, eam ipsam regum amborum sotietatem ad annos decem post iuramen ab utroque præstitum computandos constituerunt obseruandum; ante tamen quorum exitum erit in alterutrius potestate alterum rogare de instaurando foedere sanctiendaque denuo amicitia, nec alter alterum, quid in animo habeat, ante foederis exitum celare debebit, quin uterque utrumque de sua uoluntate certiorem ut fatiat, ius amicitiæ admonet. Item si per id tempus alteri utriqueue regum quid humanitus acciderit, quod Deus auertat, censuerunt prædicti consiliarij et oratores eorundem regum nomine, ut id foedus, quod in præsentia inter utrumque initur, cum illius regis, qui decesserit, utriusqueue filijs hæredibus successoribus omnino cum fide obseruetur. 1 Pro reliqua parte huius articuli: nimirum duodecim nauibus ad bellum instructis, quarum minima centum lastas, ut uocant, auehere queat, et duobus milibus peditum contra quoscumque, exceptis tantum utriusque partis amicis infra nominandis, in quibuscumque apertis bellis suis per sex menses auxilium laturum. Reciprocando omnia et singula, quæ in nostro articulo, ubi de ministerio sex nauium agitur, continentur. Compræhendendi ex parte nostra cum regnis, ducatibus et dominijs suis, contra quos hostiliter agere rex noster deliberatus non est: Gustauus Suetiæ rex, Ioannes Fridericus Saxoniæ dux elector, Albertus Prussiæ dux, Gulielmus dux Cleuensis, Ernnestus et Franciscus duces Luneburgenses et Brunsuicenses, Philippus Hessiæ landtgrauius, cum alijs statibus Romani imperij, qui in caussa religionis protestarunt, contra quos hostiliter agere rex noster deliberatus non est.