Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/259

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

194

Item utriusque regis portus et flumina tam Galliarum quam Daniæ et Noruegiæ utrique regi semper patere, in quos utriusque regis milites et subditi omnj tempore libere et secure se conferre possint ibique commertia exercere, res suas distrahere, ab alijs coemere sine ullo impedimento, ita tamen ut utriusque regis milites, cum in alterutrius regno, ditione, portubus et fluminibus fuerint, a ui et præda 1 manus abstineant et ut amici et confoederati sese³ gerant, nec ullo pacto damnum illis inferant. Item conuentum et conclusum est, ut regum uterque, ubi primum rogatus fuerit per alterutrius oratores siue commissarios authoritatem habentes, in eorum præsentia tactis sacrosanctis euangelijs iuramentum corporale præstet, se omnia et singula in præsenti tractatu descripta recte atque ordine et summa cum fide obseruaturum et effecturum et a suis subditis ut obseruentur præstiturum. Et idem iuramentum in scriptis redactum et manu sua subsignatum oratori siue oratoribus huiusmodi tunc præsentibus tradet. Item regum uterque omnia præmissa et singula rata habebit et grata comprobabit et confirmabit omnia suasque literas patentes desuper debito modo confectas et magni sui sigilli signo sigillatas ac manibus suis subscriptas utrique principaliter contrahenti et eorum cuilibet infra sex menses a data præsentium proxime et immediate sequentes mittent tradentque mitti tradiue fatient eorum utrique, ut par est. Sequitur tenor commissionum. Lectis articulis nostris uenerunt ad nos cardinalis de Turnon et cancellarius, et quod ad amicos nostros attineret, quos in foedere nominatim exceptos et compræhensos habere uellemus, dixerunt nobis, naturam foederis defensiuj eiusmodi esse, quod nullam prorsus exceptionem admitteret; quicumque uellet esse partis unius amicus, cogeretur etiam alterius partis amicus esse, et uicissim qui uellet aduersari, sciret se non unum ex regibus nostris sed utrumque aduersarium habiturum. Vt recte rem intelligeremus, adiuncta sunt hæc exempla. Sciremus nos, qualiter dux Cleuensis per affinitatis uinculum Christianissimo regi adiunctus sit, tamen interim si uelit Cleuensis apertum bellum nobis mouere, teneatur Christianissimus rex contra Cleuensem ex uirtute foederis defensiuj tueri et protegere nos ad eum, de quo in tractatu conuenisset, modum. Quod maius sit, si Dolphinus primogenitus Frantiæ filius aduersari studeret nobis aperte, cogeretur Christianissimus rex, tametsi pater, ex natura foederis defensiui contra proprium filium nobis succurrere. Vicissim si uellet Christianissimus bellum inferre cæsari aut cuicumque tandem, uel ob ducatum Mediolanensem uel alia de caussa, non teneremur nos ad consumationem belli, quod uel cæsari uel alteri cuicumque intulisset, illi succurrere, propterea quod in casu tali inferret arma, non 1 Adde: e confoederatis regnis et ditionibus agenda. 2 Adde: erga confoederatos et amicos.