195
illata repelleret nec sua defenderet, sed aliena inuaderet. Ex similj caussa, si nos inferremus bellum alicui, quicumque tandem sit, facere deberemus hoc proprijs non Christianissimj regis auxilijs. Adiecerunt, et hoc fierj posse, ut qui hodie sunt amici nostrj uel Christianissimj regis, non ita multo post inimicj fiant. Si igitur quj sunt utriusque partis amicj hoc tempore, non multo post se inimicos profiterentur et in tractatu compræhensi essent, futurum esset, ut hoc ex æquo nobis et illis incommodaret, nam contra exceptos neque nos illis neque illi nobis auxilia ferre possent. Nos respondimus, si nullam omnino exceptionem in hoc tractatu admittere uellent, quare ipsi maiestatem sacri imperij exceptam cuperent, quod uerbum admodum sit generale et possit ad cæsarem æque ut ad imperij membra referrj. Si quo pacto fieret, quod cæsar ipse fortunam belli nobiscum experiri non uellet, armaret uero in nos alios principes suis pecunijs et nauibus, quorum impetum non solum sustinere possemus, uerumetiam data occasione nos ulcisci de hostibus nostris uellemus, procederentque res nobis foeliciter, uideremur de imminuenda sacri imperij maiestate egisse, et posset inde sumj qualiscumque excusatio, ne nobis auxilia submitterentur. Nos nec esse tantarum uirium nec habere a rebus nostris tantum otij, ut de imminuenda sacri imperij maiestate cogitare queamus; habeamus etiam in ipso sacro imperio nobis consaguinitate et affinitate coniunctos plærosque omnes principes, quorum apud nos existimatio tanta, tanta etiam authoritas sit, quod non libenter contra illorum quemquam facere uelimus; interim tamen, si qui ex illis a cæsare persuasi contra nos facere uellent, cogeremur nos defendere. Quod si res nobis tam foeliciter succederent, quod non solum repellere hostiles conatus, uerum etiam ulcisci nos de hostibus nostris possemus, uideremur, ubi aliquid in sacro imperio iustis bellis prouocati occupassemus, de imminuenda sacri imperij maiestate cogitasse. Vt autem scire possent, quo moderamine rex noster ferre posset, ut ab illis sacrum imperium exciperetur, dedimus illis in scriptis limitationes nostras ex instructionibus nostris desumptas, ut sequitur. Quod rex Christianissimus defensiue foedus inire cum rege nostro cupit et pro sua parte Romanum imperium et imperij Romani status excipit, hoc rex noster eatenus ferre potest, ut in uocabulo Romani imperij non compræhendatur cæsar, qui imperij Romani caput est et propter neptes suas Christiernj regis filias fortassis non per omnia bene regi nostro consultum cupit, in uocabulo statuum Romanj imperij non compræhendantur illi principes, qui ob ductas Christierni regis filias regi nostro aduersantur. Præterea cogitur in metu esse rex noster, si cæsar belli fortunam nobiscum experiri uolet, quod ex principibus imperij aliquot in regem nostrum armabit et per interpositas personas bellum nobis mouebit. Proinde expostulat regis nostri necessitas, ut articulus de exceptione Romani imperij et statuum eius sic intelligatur, ut ad eos solum principes et status referatur, qui se pacificos regi nostro præbent nec student regi nostro aduersarj. Quod si ex principibus Romanj imperij unus aut plures contra IV B. 3 H. (1868). 25