196
regem nostrum facere uolent, ut cæsari gratificentur et nobis noceant, debet Christianissimus regi nostro ad eum, de quo conuenit, modnm succurrere; idem hoc uicissim rex noster facere paratus est. Sunt etiam inter principes et status imperij Romanj, qui omnis generis clamdestinis et apertis conatibus regi Friderico, foelicis recordationis, patri regis nostri, præter omne meritum nocere studuerunt et in bellis præteritis regi nostro æque ut regnis et ducatibus ipsius maxima damna intulerunt, quibus rex noster oportunitatem nactus parem aliquando gratiam reddere uellet. Si fieret igitur, ut rex noster contra illorum unum aut plures aliquid intentaret, quemadmodum de talibus et similibus conatibus suis tempestiue Christianissimum regem admonebit, vult rex noster non solum esse liberum sibi, ut se uindicet de suis aduersarijs et ut neque per uerbum defensiue neqne per uerbum status imperij a conatu suo impediatur, sed præterea in spe est, quod Christianissimus rex ex animo fraterno ægre feret, quod regi nostro sic nocitum est præter æquum et bonum, et quod Christianissimus rex præsenti adiutorio et consolatione sua regi nostro ad conatuum suorum consumationem foelicem succurret. Idem hoc rex uicissim in casu simili facturus est. Lecta limitatione et declaratione nostra respondit cancellarius, sacrum imperium corpus quoddam esse, quod multa in se menbra complectatur, nec pertinere exceptionem non imminuendæ maiestatis imperij ad caput uel ad alia menbra, sed respectiue ad ipsum corpus, quod quamdiu non inuaderemus, non possimus uideri de imminuenda sacri imperij maiestate egisse, ut maxime nobis cum particularibus quibusdam imperij menbris bellum sit. Quod si uerbum maiestatis nos offenderet, uellent ponere: modo ne de imminuendis sacri imperij iuribus agatur. Quod uero limitatione quadam discernere uelimus illos principes imperij, qui aduersarentur, ab illis, qui se amicos præberent, id opus non esse ut faceremus, propterea quod in uerbo: defensiue et qui aduersentur et qui non aduersentur, compræhensi sint. In genere et sine ulla exceptione omnes illi, qui se hostes nobis præbebunt, illos quoque pro hostibus Christianissimus rex habiturus est. De amicis idem erit iuditium: qui unius partis amici uolent esse, illi alterius quoque partis amici esse cogentur. Post hæc dicta uentum est ad articulum, in quo de duplicandis auxilijs militum, nauium et temporis agitur, quæ Christianissimus rex belli temporibus summittere et præstare nobis debebit. Ibi uero consiliarij summam inæqualitatem extare in duplicatione temporis existimarunt, et futurum censuerunt, si rex Christianissimus duplicato militum et nauium auxilio etiam per duplicatum tempus nobis inseruire deberet, quod auxilia non duplicarentur sed quadruplicarentur, quod non possemus expetere, si æqui rerum æstimatores et iudices esse uellemus. Nos respondimus ut prius, quod nobis magno constaturæ sint angustiæ maris nostrj, si eas in potestate semper habere debebimus, de qua re dictum a nobis supra latius sit; velint etiam expendere, -