197
remus, 1 - - quod illis polliceamur exercitum e Germanico milite collectum, quem per mare illis transmissuri simus, pro quo offitio nullam illi nobis recompensationem fatiant. Cancellarius respondit, exercitum colligi et mittj regis Christianissimj impendijs debere, pro quo offitio non possemus expetere, ut nobis recompensatio fieret, propterea quod offitium non nostris sed illorum impendijs præstaretur. Nos diximus, ut maxime Christianissimus rex impendijs suis exercitum colligere et sustentare uelit, tamen nobis dandas esse naues, quibus in Gallias transportarj exercitus possit; eas naues bombardis instruendas esse et periculis hostium et maris exponj. Præterea cogitare deberent, quod nos mittendo exercitum in Gallias omnes illos, contra quos duceretur exercitus, in nos prouocaremus, quæ iam rursus non paruæ considerationis res sit. Cancellarius respondit, cum nos obstinate articulum de duplicatione temporis urgemelius igitur esse, ut in hoc tractatu auxiliorum ferendorum neque ex nostra neque ex illorum parte fieret mentio, et ut reges iuxta tenorem articuli generalis et primi in hoc tractatu, si quando inuaderentur, se inuicem pro uiribus tutarentur et defenderent, non adiecta auxiliorum ferendorum quantitate aut modo, sed ut in utriusque constitueretur uoluntatem, qualiter et quo modo alteri uelit succurrere. Nos interrogauimus, quandoquidem generali tantum articulo inter se coherere principes nostros uellent, in quo non extaret spetiatim expressus auxiliorum ferendorum modus, an pati possent etiam, ut articuli alij spetiales de transmittendo per mare exercitu, de claudendis angustijs et alij una cum articulo ferendorum in spetie auxiliorum expungerentur? Si quid per generalem amicitiam, et quæ nihil spetiale compræhenderet, regibus inter se consultum et prospectum satis esse crederent, nos ex parte nostra etiam ferre possemus, ut spetialia quæ in tractatu continerentur, omnino delerentur. Cancellarius inquit, articulos alios spetiales in tractatu manere posse, illum uero, in quo de ferendis in spetie auxilijs ageretur, expungi debere, propterea quod inter nos non conueniret de mensibus, per quos regum alter alteri inseruire deberet. Nos tres menses offerremus et sex expeteremus, quæ iam inæqualitas summa esset. Tamen interim uellent cancellarius et cardinalis de Turnon ea, quæ a nobis audiuissent, ad alios consiliarios referre. Nos rogauimus, ut hoc cum adhibito quodam studio facerent, protestati, quod nobis admodum graue esset cum illis agere de rebus nostris, quas illi parum haberent perspectas. Sed si tam bene possent intelligere, quantis impendijs angustiarum nostrarum occlusio regi nostro constatura sit, quam nos sciremus magnum et hominum et impendiorum modum ad hoc requiri, in spe essemus, quod non essent nobis duplicatum tempus, per quod nobis inseruire deberent, denegaturj. Cogitarent et expenderent ipsi, duorum milium peditum sustentationem per tres menses, quos præter id quod ipsi offerrent expeteremus, non esse rem tanti momenti, qua admodum grauari Christianissimus rex possit. - - Hijs dictis abierunt ad alios consiliarios et, quæ a nobis audiuissent, exposue- 25*