198
- - runt. Ibi uero aliquandiu concertatio obtinuit. Tandem admyraldus nos ad se uocauit et præsentibus nobis in hæc uerba prorupit: Vos postulatis, ut Christianissimus rex duplicato nauium et militum numéro uobis per sex menses inseruiat, et præter id, quod rem iniquam petitis, etiam id postulatis, quod fieri non potest. Vos sub climate magis frigido habitatis, quam nos. Cogitate quantum temporis naues nostræ habere debeant, antequam ad uos peruenire queant. Si post aduentum per sex menses apud uos manere debebunt, ut est mare uestrum glatiale, ingruet hyems ante sex mensium exitum, nec poterunt naues nostræ ante reditum ueris ad nos redire. Ita futurum est, ut eas non per sex menses tantum, uerumetiam per (annum) integrum retineatis, quod ab æquo bonoque alienissimum est. Nos respondimus, mare glatiale a nobis per septingenta miliaria distare. Hyemem quidem in regionibus nostris maiorem et grauiorem esse, quam in Gallijs, tantam tamen rarissime incidere, ut maria nostra non in hyeme æque ut in æstate nauigari possint ab illis, qui locorum essent peritj. Noruegiam inter nos et illos sitam esse, quæ laborantibus aduerso uento nauibus tutissimum asylum sit. Vt maxime hyems ingruat, nos illis dare posse ex nostris hominibus gubernatores locorum peritos, qui naues Christianissimj regis, quo libitum sit, ducere queant. Hæc cum auersis auribus exciperentur omnia, et iam res eo se inclinarent, quod uiderentur ea omnia, de quibus inter nos tractatum esset, pessum itura propter temporis duplicitatem, diximus nos, quod nollemus esse odiosi concertatores, nec haberemus a rege nostro mandatum, ut regem Christianissimum quoquo pacto degrauaremus. Rex noster libenter uidisset, quod rex Christianissimus formam quandam erigendi foederis præscribere uoluisset, et regi Christianissimo tam bene fideret, quod non dubitaret, quin rex Christianissimus in constituendo eandem regis nostri quam etiam sui ipsius rationem esset habiturus. Cæterum Christianissimum regem hoc munus præscribendi foederis, quod ad illum ut ætate, sapientia et potentia superiorem proprie pertineret, a se in nos reiecisse, quj in initio tractatus protestati essemus, quod nostrarum rerum paruam, Gallicarum uero omnino nullam cognitionem haberemus; tamen cum urgeremur, ut in sententia prodenda principem locum occuparemus, coacti simus inscitiam nostram prodere, et præscripserimus articulos, quos putemus ex æquo bonoque constare. Si illi ea, quæ offeramus nos, ita bene intelligerent, ut nobis comperta essent, dicturi sint, nos nihil iniqui expetiuisse. Tamen si omnino Christianissimus rex duplicitate temporis usque adeo se degrauari existimet, ferre queamus, ut sex menses in quinque redigerentur, si quinque mensium ministerium adhuc nimium uideretur, darent nobis operam per quattuor menses, et aliquo saltem modo nostras impensas, quas in claudendis angustijs nostris facere cogeremur, compensarent. Respondit admyraldus, regem Christianissimum ob mensem unum, quem peteremus concedi nobis, difficultatem nullam facturum. Itaque quattuor mensium tempus pro tribus obtinuimus. Adiectum est etiam in tractatu quod regum alter, -