199
qui alterius opera in mari uolet uti, debeat commodo annj tempore ministerium nauium, quod sibi debeatur, expetere. Et promissum, quod ea, de quibus inter nos et illos conuenisset, describi deberent, postea fierj posse, ut absolueremur. Postridie scripsimus ad cancellarium, ut erigendi foederis iustam formam, priusquam ad mundum describeretur, ad nos mitteret pro necessitate etiam nostra perspitiendam, et ut nobis consilium daret, quid regi nostro respondere deberemus, quod confoederatos regis nostri in tractatu non exceperimus, quemadmodum de excipiendo apertum et expressum mandatum habuerimus: Generose et magnifice domine. Est heri inter nos eo usque processum in communi negotio nostro, quod ea, quæ inter nos tractata sunt, in formam iusti diplomatis redigi debent. Quia uero uisum est heri, in ipso tractatu quædam adhuc immutanda esse, rogamus, ut tractatus in ea forma, in qua describi debet, antequam describatur, ad nos mittatur, ut ea quæ immutata sunt, uidere possimus et pro necessitate etiam nostra considerare et expendere. Præterea magnificentiæ uestræ notum esse cupimus, quod a discessu nostro binas literas a rege nostro accepimus in hanc sententiam et hac de caussa scriptas tantum, quod uoluit rex noster, ut in tractatu foederis, quem uobiscum habiturj essemus, regem Suetiæ nominatim exciperemus. In instructionibus uero nostris, quas ad agitandos uobiscum tractatus accepimus, nominatim excepti sunt principes Germaniæ, quorum nomina in scriptis heri ostendimus. Nunc cum natura foederis defensiuj eiusmodi sit, quod nullam omnino exceptionem admittit, rogamus, ut magnificentia uestra nobis consilium suum communicet, qualiter nos gerere et comparare debeamus, ut scriptis ad nos literis regis nostrj et instructionibus satisfecisse uideamur. Veremur enim, si nullæ prorsus exceptiones fatiendæ sunt, quod rex noster exceptionem de iuribus sacri Romani imperij superfluam et in tractatu non ponendam fuisse existimaturus sit. - Die Ueneris, quæ dominicam aduentus præcedit, missa est ad nos forma foederis erigendi, sed in qua multa desyderauimus. Itaque postridie Ericus Krabbe et ego ad cancellarium profecti sumus et obtinuimus, ut pleraque negligentia secretarij omissa, tractatui insererentur, obtinuimus etiam, quod articulus auxiliorum, quibus Christianissimus rex subuenire nobis debet, ijsdem circumstantijs et uerbis poneretur, quibus articulus noster, in quo Gallis auxilia promittimus, positus est. In quo tamen post descriptum tractatum hæc deesse animaduertimus, quod Christianissimus rex non obstringit se, quod nauibus, peditibus et sotijs naualibus fideliter inseruire et, quod regi nostro gratum sit, facere uelit. Verum cum natura hoc sic comparatum sit, quod naues ad bellum instructæ et milites in nauibus non ad choreas sed ad auxilia ferenda mittantur, noluimus in tractatu iam descripto, quod hoc omissum esset, impungnare. Die Martis post dominicam primam aduentus uocatj sumus ad Fontembleaudj, ut ex parte nostra tractatum signaremus et sigillis nostris confirmaremus, postea etiam