202
fratre suo habuerit, propterea quod in nouitatibus illis, quæ postremæ fuerint ex Hispanijs scriptæ per mercatores quosdam Prouintiæ, nulla mentio ijs de rebus facta sit. Vt maxime uero in Hispanias redierit cæsar, infoelicissimum tamen reditum esse, primum, quod Hispanias imposito tributo grauauerit et promiserit, quod efficere uellet, ut Mori posthac Hispanis uim nullam inferrent, postea uero quod Moros non solum non compescuerit, uerumetiam per expeditionem hanc in se et in suos armauerit. Moros gentem esse natura uindictæ cupidissimam, et quæ Hispaniarum littora semper infestare, prædas ex agris agere et colligere solita sit. Ante quam prouocarentur, in Hispanias irruptionem facere solitam, homines et pecora abigere. Cogitare facile sit, quid et prouocati et uictores post hac facturi sint. Hispanias situs ratione sic comparatas esse, quod ad mare omnium rerum copia abundent, habeant granata, oliuas, uuas et omnis generis fructus, quemadmodum Prouintia, mediterranea uero sterilia, infoecunda desertaque esse. Ipsam reginam, quo tempore frater captus fuerit, per Hispanias transitum fecisse, propterea omnia hæc scire. Hispanos admodum male contentos fuisse, quod cæsar re infecta ex Ratisbona redierit; si nunc hæc incommoda superuenient, quod inuadendo Moros non solum nihil profecerint, uerumetiam hostes in se concitauerint, futurum est post facta rerum tanta impendia, ut multo magis in cæsarem ipsum commoueantur. Pontificem oratorem suum ad Christianissimum regem misisse, ut regem persuaderet, non solum ut pactas indutias obseruaret, uerumetiam ut cum cæsare perpetuam pacem et concordiam iniret. Regem respondisse, se non ea, quæ bellj, sed quæ pacis sint, cogitare; in solitudine et deserto uenationj operam dare et mulierum apud se, non armatorum, copias alere; non dubitare, quin cæsar pactas indutias identidem sit obseruaturus. Pontificis oratorem respondisse, quod rex bene faceret, quod studia pacis exerceret, tamen interim seniorem Rincon et Cæsarem Frigose desyderarj, nec sciri, an rex existimet indutias esse ruptas, propterea quod illi desyderentur. Rex responderit, quod aliud non cogitaret, quam quod cæsar, si seniorem Rincon et Cæsarem Frigose intercepisset, eos regi Christianissimo redditurus esset, cuius rei ut maiorem occasionem haberet, rex episcopum de Brixen in uincula coniecerit. Orator respondit: sed quid, si illi, qui desyderarentur, non extarent, ut reddi queant; vellet ne propterea rex bellum cæsari inferre? Rex dixit ut prius, se non belli sed pacis studia præ manibus habere, et pati, quod cæsar ducatum Mediolanensem et alia, quæ ad se pertinerent, occuparet; nec credere posset, quod legatos suos intercipi nedum interfici curasset; si quid uero eius admisisset, uellet rex de episcopo Brixensi idem supplitium sumere, quod oratoribus suis impositum esse posset resciscere. Orator subiecit, quod Granduellus iuramento præstito confirmauerit, quod cæsar ducatum Mediolanensem et alia, quæ Gallus in Italia expetat, reddere uelit. Rex subiecit, quod ipse quoque iuramenti religione se astrinxisset, quamdiu non