Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/269

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

204

euentum fuisse. Quæ duo inditia argumento sint, transactionem nondum euenisse. Cancellarius dixit, se cum domino de Latrange contulisse, a quo intellexerit identidem, transactum non esse, nec uelle regem cum imperatore transigere, nisi in transactione compræhendantur regis amicj, et quia a me eadem illa intellexerit, facilius adducatur, ut credat rem sic se habere. Ventum postea ad Burgundionum consilia est, vbi cancellarius dixit, se in comitijs Ratisbonæ celebratis tantum intellexisse, quod Hispani, qui primas apud cœ- sarem teneant, noluerint, ut uel in caussa religionis uel alias in Germania pax inter principes constitueretur; existiment enim, dum ita in confuso res sint, principes ipsos dissentionibus suis se perdere, ut facilioribus postea utj cæsar possit, iamque eo processum esse, quod dicant plærique, si a Turca deuorandi sint, quod malint a cæsare Voces exopnescio quam seruitutem acceptare quam exteris dominis prædæ esse. tatæ Hispanis, ut qui nihil aliud expetant, quam ut eo res deueniant; sed quæ ad imminuendam Germanicæ nationis libertatem uideantur spectare. Proinde suasit, operam dandam esse, ut res cum Turca componi possint per longas indutias, aut ut filius ex woywada superstes possit cum uoluntate Turcæ rex Hungariæ designari. Fuisse de filio woywadæ propositum Ratisbonæ, sed parum æquis auribus exceptam eam sententiam, nunc rebus perditis iterum tentari hoc posse; siue id fieret per regem Gallorum, qui apud Turcam uideatur aliquid posse, siue alio quocumque modo, id nihil referre, tantum ut desperatio ex animis hominum tollatur, quæ uidetur apud plerosque ad pernitiem Germanicæ libertatis altas radices egisse. Quod si ratio possit inueniri, ut res cum Turca componantur, postea ad tollendas e medio dissentiones alias, siue in negotio religionis siue priuatim inter principes obortas, facilem et planam extare. Gallum uehementer consulturum Germanicæ libertati, si in hoc casu operam suam publicæ tranquillitati accommodet. Si quotannis cum Turca digladiatio suscipienda sit, neque religionis negotium neque alia dissidia componi posse, præterea timendum fore, quod per frequentes Turcarum deprædationes animj Germanorum deprimerentur, ita ut in præiuditium Germanicæ libertatis permulta fieri permitterent, quæ liberati a Turcarum metu non essent permissurj. Quod ad consilia Burgundiace domus attineret, unum se locupletissimum testem esse, id agi, id queri etiam, ut proxima quæque ad se pertrahant, non ut Romanum imperium exaugeant; id inde clarum fieri, quod datis stipendijs passim in seruitutem principes pelliceant, non ut imperio, sed ut Burgundiacæ domuj fidi sint. Episcopo priori oblata fuisse ab inferioribus Germanis sex milia carolorum, quæ stipendij titulo quotannis perciperet; tum dissuasisse lantgrauium, ne episcopus stipendia ab inferioribus Germanis acceptaret; nunc ipsum uideri Burgundionibus addictissimum esse adeoque cum illis foedera habere. Ego respondi, bonum quidem esse et ita, ut nihil possit fieri melius, quam ut