205
res cum Turca componantur; vereri autem, quamdiu Gallus cum imperatore dissidium agitet, quod nolit res cum Turca compositas esse. Nos intellexisse quidem ex regina Nauarræ, quod Gallus apud Turcam aliquid possit, verum potestate sua uti nolit, nisi aliud in Germania caput constituatur. Quæ iam muliebria consilia sint et ad apertam dissentionem respitiant. - Quod ad lantgrauium attineret, dixi, me scire quidem, quod diligenter cum illo cæsareanj tractarint; quousque conuenerit, id nescire. Cancellarius respondit, se idipsum scire quoque, quod cum lantgrauio diligenter tractarint cæsarianj, iamque adeo rumorem aduenisse, quod marchio Brandenburgensis offitium ducendorum contra Turcam equitum et lantgrauius peditum sibi uendicent, id quod inconsultis alijs imperij principibus facere non deberent. stituendo in Germania alio capite rem non esse tam difficilem, quam mihi uideatur, si papæ authoritas accederet, ut qui imperium ab Italis ad Gallos, a Gallis ad Germanos ante transtulerit. De con- Ego subieci, papam uideri et cæsari et Gallo gratificari uelle. Nepotem ex fratre cæsari dedisse in ministerium, qui cæsarem contra Moros arma mouentem sequutus sit, alterum fratrem infantem adhuc in Gallias misisse, quo tempore nos in aula fuerimus, eumque acceptatum honorifice a rege et stipendio annuo donatum esse. Post illa commemorauit cancellarius, qualiter cæsar doctorem Nauis ad episcopum miserit paucis ante diebus elapsis, qui quattuor postulationes nomine cæsaris ad episcopum pertulerit: Vt episcopus in propria persona ad comicia Spiræ indicta se conferret, ut arbitrium de restitutione bonorum ecclesiasticorum ad se recipere non grauaretur, ut auxilia contra Turcam addicta pro parte sua mature exhiberet; quartum fuerit de differentijs, quæ inter Luxenburgenses et episcopum obtineant, vbi benigne promiserit cæsar omnia bonis medijs terminanda. Cancellarius tamen promissis talibus fidem non dedit, sed existimauit, Luxenburgenses eo studia sua intendere, ut sensim episcopatus iura ad se pertrahant, quod cancellarius existimauit fieri non debere. Nam si episcopatus in eo statu permanere non debeant, in quo sint, tamen melius esse, ut maneant imperij pheuda, quemadmodum sint, quam ut tyrannidem Burgundiacæ domus constabiliant. Ad illa, quod episcopus in propria persona ad comitia Spiræ indicta uenire deberet, responsum sit, episcopum in ea parte se conformare uelle cæteris electoribus. Arbitrium de restitutione bonorum ecclesiasticorum propterea grauetur ad se recipere, quod nuper admodum ad episcopatum peruenerit, cum omnibus electoribus et alijs principibus pacifice uiuere decreuerit; arbitrium uero de restitutione bonorum ecclesiasticorum natura hoc secum ferre, ut semper pars una, cui restitutio imperetur, offendenda sit; ad quam rem haberet cæsar ex consiliarijs suis, quibus arbitrium committere posset, homines uel in alijs partibus natos, quibus offensa principum nihil præiuditij adferret. In caussa mittendorum contra Turcam auxiliorum facturus sit episcopus, quod offitij sui sit. Differentias inter 26*