Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/274

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

209

siliarijs, quj contractuj matrimoniali præfuerint, adhuc aliquot superstites esse, quos rex noster sub iuramenti religione interrogauerit, an ita se res habeant, quod ad datas de successione filiarum Christierni literas attineat, illi responderint uno ore, uerum non esse. Cancellarius inquit: duo sunt quæ meo iuditio pacem inter regem uestrum et palatinum remorantur; inferiores Germanj, qui neque uobis neque palatino bene consultum cupiunt, nam ipsi aspirant ad regna uestra, et Christierni captiuitas. Quod si duobus hisce obstaculis inueniri remedium posset, aditus extaret etiam ad conciliationem haud dubie. Ego respondi, nos credere facile posse, quod inferiores Germanj æque nobis ut palatino male consultum uelint et quod ad regna nostra aspirent. Nos hoc ex superioris temporis tractatibus multis intellexisse, quod regna nostra expetant, idque propterea fatiant, quod negotiationem, quæ iam in manibus nostris sit, ratione maris se in angustias claudentis, uelint sui iuris efficere, ut postea mirabiles exactiones et tributa possint omnibus per mare nostrum nauigantibus imponere et ita uniuersam Germaniam tributariam habere. Si palatinus idipsum intelligat, quod nos ex multis argumentis sciamus, quod inferiores Germani æque illi ut nobis male consultum uelint et illum in nos instigent, ut æque illum ac nos defatigent, postea ipsi imperium in Dania sibi uendicent, faciliorem se haud dubie ad concordiam præberet, quam prebuerit hactenus. Cancellarius affirmauit, se certo scire, quod hoc sic habeat, quod Burgundiones ad regna nostra aspirent; nam quo tempore cum duce Cleuensi egerint, ut filiam Christierni regis, quæ Mediolanensem habuerit, in matrimonium duceret, conditiones has matrimonij adiungendi proposuerint, si liberos palatinus ex uxore sua non susciperet, quod deberet Cleuensis de iure suo, quod ad Daniam haberet, inferioribus Germanis decedere neque sibi actionem ullam reseruare. Palatinus quoque iam ista intelligat, quod inferiores Germani non ipsum palatinum sed seipsos ad Daniæ possessionem libenter promouere uelint. Nam quo tempore nos Ratisbonæ cum delegatis cæsareæ maiestatis egerimus, palatinus scriptum quoddam ipsis delegatis præsentauerit, in quo iura caussæ suæ, quemadmodum ab inferioribus Germanis edoctus fuerit, proposuerit, ut ex eo scripto cæsarea maiestas et ipsi consiliarij de statu caussæ suæ informarentur. Hoc scriptum delegati contra uoluntatem palatini nobis obtulerint tantum hac intentione, quod in eo fuerint odiosa quædam, per quæ concordiam, quæ inter palatinum et nos coiuisse potuisset, impedire studuerint. Ego respondi, me de scripto illo scire et testarj posse, quod odiosum fuerit satis, scire etiam quod a nobis acerbe satis responsum sit uerbotenus. In scriptis respondendi munus regi nostro reseruauerimus, qui haud dubie cæsarem de statu omnium negotiorum sit informaturus; an contra palatini uoluntatem scriptum nobis communicatum sit, id ignorem; subscriptio