218
nostri amplitudinem et sublimitatem promouere desyderat. Pro ista bona uoluntate pleno ore sunt gratiæ agendæ, cum adiecta significatione, quod inde constet satis, quantum nobis e Gallijs boni debeamus et possimus polliceri. In eo quod dicit Christianissimus rex, sibi curæ non esse aut esse debere in posterum uel palatini uel aliorum, qui cæsari adhæreant, negotia, facit consulto, ut qui ab illorum negotijs abstinere decreuerit, de quorum fide non satis constet. Nam cum certius nihil sit, quam quod illi, qui cæsari adhærent, cæsaris quoque commoda libenter procurare uellent, sibi ipsi incommodaret Christianissimus rex, si illorum negotia, qui cæsari adhærent, uel curæ habere uel magnopere ad se pertinere uellet putare. Consilium regis, quod cupiat palatinos a cæsare abstrahere, optimum esse. Regem nostrum ab amicis tractatibus nuncquam abhorruisse, misisse etiam cum plenaria potestate suos Ratisbonam. Vbi post factam pecuniarum profusionem expetitum sit, ut Christiernus rex in pristinum statum suum restitueretur, id quod existimauit rex noster nullo iure sibi imponi posse, propterea quod regis nostri pater rex Fridericus iustas caussas habuerit, ob quas cum Christierno bella gessisset, in quibus bellis Christiernus, propria magis conscientia quam armis uictus, e regnis excesserit, consiliarij Fredericum in locum a Christierno relictum substituerint. Cumque Fridericus palatinus a sua petitione discedere non uellet et nos existimaremus, quod iniquum petenti non deberemus concedere, re infecta e Ratisbona discessum est, quamquam inter agendum declarauimus satis, si palatinus nomine uxoris suæ dotem a nobis expostulasset, quod illi responsis alijs occurrisse uoluissemus. Quod nunc mitior factus aliud per amicos expetat, quam expetierit prius, id regem nostrum eo interpretari, quod non alienum ad transigendum et paciscendum cum rege nostro animum habeat; et quia palatinus regi Gallorum non dubitauerit per amicos indicare, in quas conditiones cum rege nostro non uereatur descendere, rex noster ut amico notum esse uult, quid de propositis a palatino conditionibus sentiat. Principio si palatinus aut Lottaringiæ marchio dotem talem dari sibi expetijssent, qualis longa consuetudine ex illis regnis data est filiæ regis, habuissent a rege nostro ea responsa, quæ dubio procul Christianissimus dixisset ex æquo bonoque constare. Et quidem quod ad ista attinet, non dubitaret rex noster tractationem et arbitrium Christianissimo regi committere, ut quem existimat sibi amicissimum esse, de quo etiam non metuit sibi, quod in præiuditium suum aliquid sit tentaturus. Vnus est articulus de Christierni liberatione, qui totum hoc negotium difficultate quadam innectit. Palatinus dicit, quod saluo honore suo non possit transigere nobiscum, nisi Christiernus socer suus libertati restituatur, et proponit liberationis modum, ut rex noster quotannis aliquam pecuniæ summam illi subministret, qua summa possit in ditionibus generorum aut ubi uelit se sustentare; Christiernus contra promittere et