Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 4.pdf/489

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

424

se extendebat: nos de premissis certam notitiam non habentes, ad ipsius reginæ instantiam per alias nostras litteras vobis mandavimus, qvatinus vos vel tres seu duo aut unus vestrum, si et postqvam vocatis Stenone et aliis litis consortibus prefatis ac aliis qvi forent evocandi, vobis de re judicata hujusmodi legitime constaret, illam executioni debitæ demandaretis ac eosdem Stenonem et litis consortes, si pretextu literarum predictarum absoluti fuissent, ante omnia in pristinas censuras reintruderetis et ad ulteriorem dictarum literarum executorialium executionem et censurarum in illis contentarum declarationem contra Stenonem et litis consortes predictos procederetis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, prout in singulis litteris predictis¹ plenius continetur. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Stenonis ac dilectorum filiorum consiliariorum spiritualium et temporalium dicti regni Svetiæ petitio continebat, premissa in prioribus literis prefatis nobis exposita fuerint et sint vera, prout tam ex facto permanente qvam publicis instrumentis et documentis legitime constare potest, et tam monitorium sub censuris qvam illius executio et subdelegatio et ob pretensi libelli non responsionem declaratio episcopi Ratzeburgensis hujusmodi et ejusdem etiam subdelegatio ac sententia dicti Alberti canonici, qvæ falso pretenditur in rem transivisse judicatam, et executoriales per eum decretæ et censurarum declaratio nulla existant et post recusationes et appellationes legitimas attemptata et innovata, et ea ante omnia sint et veniant tanqvam preiudicialia revocanda et in irritum reducenda; et licet per priores vobis, ut una cum xxiiii arbitris prefatis, pro pace et qviete predicta deputatis, causas in eisdem prioribus expressas audiretis, et iuxta vim seriem et continentiam pactorum conventionum federum et stabilimentorum pro pace et qviete, in qvantum vero res et bona, de qvibus in hujusmodi causa agebatur, concernebant, alias vero, prout de iure, debito fine decideretur faceretisqve, qvod decreveritis, per censuras ecclesiasticas observari, rationabiliter commiserimus, verumqve existat, qvod res et bona predicta sub pactis conventionibus et federibus hujusmodi comprehendantur et illa concernant: illa tamen per posteriores litteras per falsi suggestionem et expressionem ac veri suppressionem extortas, ut asseritur, appellationum attemptatorum et negotii principalis secundum pacta conventiones et federa hujusmodi, in qvantum illa concernerent res et bona, de qvibus agitur, cognitio, per easdem priores litteras vobis data, sublata seu interdicta pretendatur, qvod profecto recidivum producere posset dissensionum controversiarum et bellorum, qvæ retroactis temporibus, non sine maxima hominum et populorum eorundem regnorum strage depopulationibus et depredationibus, ante hujusmodi pacta conventio- 1 Istarum litterarum apostolicarum, Romæ apud sanctum Petrum anno 1489 pridie nonas Julias datarum, fragmenta quædam, cum præscriptis, mutatis mutandis, de verbo fere ad verbum consonantia, afferunt Odorici Raynaldi Annales ecclesiastici, tomus XI (Lucæ 1754) pagg. 167–168. 2 o: decideretis ?