18
mum possit? Vidimus nostris seculis sine prætextu occupantem Frisiam, episcopatum Traiectensem emit, sed ab eo qui uendendi ius nullum habuit, cum Geldriæ duce pepigit, ut post mortem ducatu potiatur. Quid habuit Ferdinandus quod prætexeret, quamobrem ducatum Wirtembergensem tot annis occuparet? qua de caussa Hungarorum regi Ioanni negotium facessit? quo prætextu cæsar hæres esse Mediolani cupit? vt quid regnum Neapolitanum a Gallis diu administratum occupat? quamobrem insulas quottidie nouas subigit, ignotos nobis reges suis possessionibus deturbat, ex oriente magnam auri uim quotannis exportat? Hæc fieri uidemus aut nullo aut certe non satis bono et honesto prætextu. Ita Dania queritur comiti palatino, propterea quod commoda est ad maris dominium occupandum. Palatinus ipse nec uiuo nec mortuo uxoris patre ius habet ad affectandam Daniam, propterea quod regnum electiuum, non hæreditarium est; tamen id studio habere palatinum, ut Daniam inuadat, satis constat ex ipsius literis, quas ea de re ad nos scripsit. Quartus articulus in eo laborat, ut testatum fatiamus, quibus inditijs sciamus, quod cæsar sub persona palatini Daniæ insidiatur. Hac de re sunt iussu regis Danorum ea ad principes huius conuentus perlata, quæ principibus ipsis plenam fidem fecerunt. Eadem illa dominus marischalcus, propterea quod occulta sunt, sine interposita authoritate regis Danorum publicare non audet, neque uero cuiquam, præterea quam in mandatis habuit, concredere. Sed ut maneat palatinus Danici regni possessor neque uero possessionem cæsari per manus tradat, certum est quod a Burgundionibus perpetuo pendebit, nam sine illorum adiutorio Daniam consequi non poterit; cæsaris partes fouebit, nam filiam sororis habet. Ad quintum articulum breuibus respondemus, palatinum non partem regnorum Christierni sed integram possessionem affectare. Habemus super ea re ipsius palatini literas. Vltimus articulus in questione utilitatis uersatur nec est reiectu difficilis. Nam si electus rex Danorum in possessione regni manebit, habiturus est rex Anglorum et omnes mundi monarchæ in eo fratrem et amicum, a quo omnia bona expectare possunt, cum quo foedera et amicitiam coniungent, ut ita se contra potentiam Burgundiacæ domus stabiliant; a palatino nec Anglorum rex nec alij monarchæ quicquam tale expectare possunt, nam ille cæsarianarum partium dubio procul se propungnatorem prebebit. Esse naues quattuor aut tres Anglicas in hijs bellorum difficultatibus a principe meo arrestatas, antiquo magis illorum regnorum priuilegio et necessitate id commissum exigente, quam quod princeps meus Anglis incommodare studuerit. Rogandus est dominus orator, ut apud regem suum eius necessitatis nostræ patronus esse uelit; princeps meus in re simili eadem se beneuolentia usurum pollicetur, qua nunc ab amico rege condonari sibi, si quid hac parte offensum est, cupit. In hanc sententiam