21
" C. Collega meus mihi olim dixit, quod princeps tuus offendebatur in eo, quod persuadebat sibi, principem nostrum auxilium prebuisse inimicis suis. „Non debuit offendi, quia non est factum." Jtem dixit principem tuum dixisse, principem nostrum violasse fedus ictum cum felicis recordationis Frederico principe. „Non violauit vnquam. " Jtem quod postquam idem collega meus ostendisset principi tuo et commissionem et articulos vna cum literis credentie, in initio recusabat legere, allegando per consiliarium suum dominum Wolf Powis, quod predicte ad eum non pertinebant sed ad alios, propterea quod in eisdem non nominabatur rex Danie, ac quod ex ea re grauiter excanduit princeps tuus, quasi princeps noster voluisset ei auferre titulum et ius suum, adeoque hoc indigne tulit, quod in initio tractandum de re alia non putauit quam de restitutione nauium. „Ex quam nihili re suscitatur tragedia? et olim tibi dixi, quam inique et principi nostro et nobis impingitur crimen." Jtem quod quantum ad restitutionem nauium voluit sic respondere nobis, quod deberemus esse omni modo contenti. Quo pacto hoc possit fieri, nauibus et bonis non restitutis, presertim cum cessent seruitia?" Jtem quod pro defensione captionis ac retentionis nauium allegabatur quedam consuetudo in Dania, quod princeps pro stipendio et pecunia sua potest capere et retinere naues quorumcumque tempore belli. „Non numerata est pecunia, non exercebantur in vsum belli, aliorum omnium nauigia erant libera." Jtem dum tractabatur de pace inter principem tuum et Lubicenses, ob quam causam venimus et omnem nostram operam (quod vtinam non fecissemus) obtulimus, in ea parte obtulimus, princeps tuus dicebat, quod hoc potius petebatur in vtilitatem inimicorum suorum, quam in suum commodum. ,,Profecto male nobiscum agitur, si omnia in deteriorem partem interpretantur." Jtem quod princeps tuus loquendo de Lubicensibus dicebat, quod princeps noster mutuo illis dedisset centum milia angelotorum. „Quomodo hoc constat et in quem vsum, si esset factum etc.?" Jtem quod idem princeps loquendo de illis dicebat, quod volebant inducere quendam lupum in Germaniam, qui negocio hoc composito tam libenter vellet comedere Anglicanam ouem sicut bouem Danicum, exprimendo de imperatore. „Bene nobiscum conuenit cum imperatore etc." Jtem quod dominus cancellarius et dominus Wolf Pawys loquentes de Lubicensibus dixerunt, quod Albertus dux Meclinburgensis et comes de Oldenburge fecerunt fedus cum domo Burgundie super traditione Copmanhaven et Elboue, et quod sexaginta milia Joachimorum erant apud Bremam mittenda ad Copmanhaven cum Ambrosio Bokebynder. „Nos nescimus, quid fecerunt." Jtem quod idem dominus cancellarius et dominus Wolf Powys loquentes de suppetijs et auxilijs per regem nostrum principi vestro exhibendis voluerunt, quod rex noster haberet in pignus insulas Islandie et Faraye etc. „Rex noster nihil tale aut simile petit." Jtem quod princeps tuus loquendo de eisdem suppetijs et auxilijs, attento quod diutius implicitus esset istis bellis, posce- 3*