24
sit, haud grauate uoti sui compotem fieri permisimus; dabimus præterea operam, ut a designatis arbitris huius caussæ obtineamus, quo legatio illa tractatibus sanciendæ concordiæ in posterum semper intersit. Ita scilicet liquido patebit uerum quod queritur. Inueniet autem habita indagatione diligenti dominus et amicus noster, totius belli huius seminaria hinc processisse solum, quod seditiosi quidam priuati ciues per uim se senatui urbis Lubecensis opposuere, illos qui antiquitus rerum summæ præfuerant, gradu deiecere, se in locum reposuere, qui ipsi studio rerum nouandarum adducti ex inconsulta temeritate bellum nobis et sibi ipsis calamitosum intulere. Rebellionem hanc ciuium Lubecensium reliquæ ciuitates in æstate transacta damnarunt, quando missis legatis seditiosos in ordinem redegerunt partim, partim eos urbe eiecerunt, veterem senatum ignominia et exilio per seditiosos affectum in authoritatem et locum reposuerunt suum. Fassi sunt illi ipsi ciuitatum legati aliquot conuentibus, nullam Lubecensibus caussam ad hoc bellum a nobis subministratam esse. Quod hæc superat omnia argumentum: senatus Lubecanus urbe pulsus a seditiosis et benefitio ciuitatum iam restitutus cum interrogatur a nostris, quibus tandem ex caussis et quo fine bellum hoc coeptum sit, solet ipse non dissimulanter affirmare, quod tragoediæ huius nec consilium nec caussas uideat, quæ probari possint; bellum uero per manus traditum persequitur, ne segnior in continuando iudicetur, quam illi in inferendo fuerint, qui primi hos motus incoeperunt. Vt concitarent in nos dominum et amicum nostrum Anglorum regem, Lubecenses dixerunt, nos cum inferioribus Germanis foedus contra maiestatem ipsius percussisse. Non imus infitias, cum cæsareanis foedera quædam inita esse, sed in contrahendo nostræ tantum necessitatis rationem habuimus, certe nec serenissimo Anglorum regi nec cuiquam alteri nocere studuimus. Testantur hoc literæ contractus, in omnibus ferme conuentibus et quotiescumque cum Lubecensibus actum est monstrate a nostris; norunt etiam principes arbitri et legati ciuitatum, quid hac parte factum aut non factum sit. Ad illos rursus prouocamus, ne, si in caussa propria testimonium feramus, aliqua id eleuatione nostri iuris fatiamus. Post mortem charissimi patris nostri regis Friderici in Dania sic se res dederunt: Consiliarij de electione nonnihil uariarunt, alij nos, alij fratrem nostrum natu quam nos minorem patri successorem expetiuere. In ea dissensione cum et respublica Danorum capite careret et regno bellum ob Cristiernum regem imminere uideretur, ut Holsatiæ dux pacem cum cæsareanis fecimus, sed talem, quæ non erat cum ignominia aut iniuria cuiusquam coniuncta. Promiserunt illi nobis, quod neminem omnino in petendo aut per uim occupando Danico regno contra nos aut fratres nostros, quibus benefitio consiliariorum regni successio debebatur, iuuare uellent; nos uicissim ueteres iniurias, quas nobis et Danis intulerant in hoc, quod Cristiernum regem contra nos nauibus instruxerant, illis condonauimus. Lubecenses ut confoede-