48
ecclesiastica et mundana sunt distincte et quelibet illarum suum proprium habet forum, jta quod clericus laycum in foro ecclesiastico et laycus clericum in foro mundano de iure non possunt conuenire. Jntelleximus igitur, quod per rescripta nostra religiosos viros fratres sancti Johannis Ierosolomitani domus hospitalis, qui de foro sunt ecclesie, ad forum trahitis secularem; quod quia indecens est et iniquum, vobis districtius inhibemus, ne talia rescripta cuiquam dare de cetero presumatis, sicut maiestatem nostram diligitis inoffensam. Nolumus enim per nos, multo minus per vos in regno nostro quaslibet parere nouitates; et talia rescripta, data de presenti uel danda per vos, quod non credimus, infuturum in verecundiam vestram, presentibus literis cassamus, irritamus et vires volumus non habere. Datum Roskildie anno domini m°. ccc°. xl. primo, die beati Jeronimi presbiteri, nostro sub secreto. 20% 1354, 1 Julii. 3 . Constitucio Voldemari regis patris Margarete regine trium regnorum. In nomine domini amen. Nos Voldemarus Dei gracia Danorum Slauorum[que] rex in perlamento generali Danorum 4, Dane hoff dicto, sub anno domini m cccl quarto octaua beati Johannis baptiste Nyburgh celebrato, ex consilio et consensu [ducis Slesuicensis ac] venerabilium patrum et dominorum episcoporum, videlicet Nicolai Ottoniensis, Petri Ripensis, Petri Vibergensis, Henrici Roskyldensis et Pauli Arusiensis, Nicolai Limbeck dapiferi nostri, Palnonis Iensson marscalci nostri ceterorumque consiliatorum nostrorum et hominum, statuimus omnes articulos infra scriptos inuiolabiliter obseruandos: Primo. quod 1. tota communitas regni Dacie debeat legibus et libertatibus domini regis Voldemari et aliorum regum Datie predecessorum nostrorum uti libere et gaudere. Jtem quod omnes 2. bone consuetudines, quas habuerant ab antiquo, rate esse debeant atque firme. Jtem pro 3. nimio defectu populi regni Dacie et aliis quam plurimis defectibus et periculis ipsi regno incumbentibus omnia forefacta, [vi]tam hominis [vel] mutilacionem membrorum tangentia in hunc diem perpetrata, ex rogatu et consilio eorundem dominorum episcoporum et hominum nostrorum fauorabiliter indulgemus, ita tamen quod cuicunque leso satisfaciat 10 secundum exigenciam legis terre, in qua ipsum forefactum fuit perpetratum. Jtem quicunque 4. equos, boues, iumentum seu alias res iniuste ammiserat, ius suum coram nobis seu dapifero 8 1 E codice Regio nr. 3135 in 4to (A) membranaceo, nitido (nec tamen accurato), legem Juticam apparatu Kanutiano auctam continente et sicut cætera exemplaria Kanutiana annum 1488 præ se ferente, quem tamen ad cæteras recensiones, B inprimis, nonnunquam emendauimus. Variantes lectiones afferuntur editionis Suhmianæ (B) in Continuatione chronici Danorum ab anno 1308 ad annum 1357 (Scr. rer. Dan. VI 527-528) et codicum Magnæanorum chartaceorum nr. 12 in 8vo (C), qui dicitur «Biskop Knuds Kladebog», et nr. 23 in 4to (D), paulo recentioris, legem Sjælandicam Valdemari continentis. 2 A omittit: que. 3 Pro «perlamento» B et D: placito. 4) B omittit: Danorum. 5 A, C et D omittunt: ducis Slesuicensis ac. 6 B, C et D: consiliariorum. 7 B: habuerunt; C et D: habuerat. 8 Pro «vitam» A, C et D: tam. 9 Pro «vel» A: quam; B: et. 10 C: satisfaciant.