49
6 2 5. nostro uel iustitiario nostro aut aduocato nostro tunc presente legaliter prosequatur. Jtem si aliquis domos suas violenter¹ ablatas in fundo alterius illegaliter positas seu constructas³ inuenerit, eas legaliter arestet, ius suum secundum leges terre legaliter prosequendo. si vero reus infra diem beati Martini proximum emendare non curauerit, bondoni et nobis satisfaciat, prout exigunt leges terre. et sic notandum est de omnibus excessibus quibus- 6. cunque. Jtem si aliquis 5 aliquem super bonis siue terris violenter sibi ablatis incausare voluerit, ipsa causa debito processu, videlicet placito sui hæreth, sysel et terre, quod land[z]thing dicitur, coram dapifero nostro, iusticiario seu nobis, si iusticiam prius consequi non valuerit, ventilari debeat et finiri. quod si nullatenus iustitiam optinere poterit, extunc aduersarium suum in placito sui hæreth ad decem 10 septimanas ante premoneat et ad generale perlamentum 11 proximo celebrandum manifeste 19 citet, ubi dicta causa, fauente Deo, 7. debite terminetur. Jtem nullus, cuiuscunque condicionis existens, cum aliquo clerico seu layco sine domestici voluntate 13 hospitetur. quod si aliquis 14 fecerit, domesticus eum cum sua 15 familia, si suffecerit, sin autem [aliter] 16, cum vicinis et nostro aduocato tunc presente seu nostro dapifero tanquam [latronem et] 16 publicum raptorem prosequi et impedire poterit, 8. nullo sibi delicto racione illius aduersando. Item inhibemus 17 firmiter et districte 18 nequis, cuiuscunque condicionis existat, se de 19 bonis sacerdotum seu clericorum decedencium, nisi 9. veri heredes, aliqualiter intromittere presumat 20 nostre gracie sub obtentu. Jtem perlamentum 21 nostrum, Dane hoff dictum, semel in anno, videlicet die beati Iohannis baptiste, 10. Nyburgh secundum antiquam consuetudinem regni Dacie celebretur. Jtem quod omnes discenciones et inimicicie inter quoscunque ad quindenam ante dictum festum beati Iohannis baptiste usque ad festum beati Iacobi apostoli proximo futurum sub mera securitate in 22 habeantur, sub pena orbotemaal wlgariter nuncupata. Jtem sub obtentu gracie nostre firmiter inhibemus, ne quis aduocatorum nostrorum seu officialium contra premissos articulos aliquid presumat attemptare. quod si aliquis attemptauerit, nobis nolumus imputari, sed 23 ipse aduocatus super propriis factis stabit 24 iuri suo. 11. suspenso 21 25. 1356, 30 Octobris. Constituciones et priuilegia pro inhabitantibus Scaniam Erici regis Swecie et Scanie. 1 C: violenter domos suas. 2 A male: ablatus. 3 Ita B. - A, C et D: in fundo alterius positas illegaliter constructas. 4 B et C omittunt: omnibus. 5 B addit: similiter. 6 Pro aliquem » C et D: alium. 7 D addit: placito. 8 Pro «nostro» C: seu placiti nostrj. 9 A male: optineri. 10 Pro ad decem B: sex. 11 B: placitum. 12 C omittit: manifeste. 13 B addit: et consensu. 14 Ita B, C et D. A: aliquid. 15 Pro sua» B: propria. 16 Uncis inclusa A, C et D omittunt. 17 Ita B. - A, C et D: Jnsuper mandamus. 20 A: presumant. - 18 A male: discrete. 19 A male: de se. 21 B: placitum. 22 B omittit: in suspenso.. 23 Ita B. A, C et D pro «sed": si. 24 Ita B, C et D. A: stat. 25 Ad apographum Langebekianum ex cod. membr. diplom. Lundens. a dn. Bringio communicato 1753"> typis expressum. Variantes lectiones afferuntur codicis Magnæani in 4to nr. 28 foll. 176-177 (B, c. annum 1500 scripti, chartacei). Omnino fere cum nr. 17 (supra pagg. 45-47) congruit. V B. 1 H. (1871.) 7