15
catalogum siue registrum in patria habeo. Aderam enim, dum in tuam habitationem iussu Sibertę intruderetur pessimus ille nebulo et heresiarcha, quem tibi heredem esse voluit crudelis mater, Danorum crux et perpetua calamitas. Equidem ad aliquot dies, quoad potui, reluctatus sum, ne claues ad curiam, quas apud me seruaui, acciperet, donec magister Lambertus Ripensis multis comminationibus et regio (vt ipse aiebat) mandato eas a me extorsisset, addens, me fuisse tum in vincula coniectum ob clauium detentionem et resisten- Imtiam nebuloni factam, nisi ille impediuisset meque excusasset coram crudeli matre. Author totius facti ploraui eciam auxilium capituli, sed nihil in hac re tentare audebant. erat Henricus ille Faber, Lutheranorum omnium fautor et patronus, qui de tua habitatione et bonis relictis primam apud dictum nebulonem fecit mentionem, et nisi ipse suggessisset, infecta fortassis fuissent omnia, et nullum, opinor, damnum accepisses, quia postea intelleximus, dum hominis nequicia domino regi prodita esset, sine regio consensu facta esse omnia. Habeo (vt ante scripseram) de tuis rebus corpus iuris canonici, sex marcis redemp- Cetera a tum, et cratheres duos argenteos, redemptos marcis viginti, et preterea nihil. nebulone inter nebulones et meretrices distributa sunt. Nemo amicorum omnium ausus erat rebus tuis vlla ex parte consulere, tantus timor accepit omnes. Potuisset tamen Mathias tuus supplicationem vnam de soluendis debitis ex bonis tuis a me compositam ac scriptam domino regi citra vllum periculum obtulisse, si non Joanni Apo: magis quam doctori Alexandro aut mihi obtemperasset, et hoc fortassis consilio res tuas seruasset, sed crudelis matris fulmen, hoc est suspendium, timuit pauper, alioqui satis fidelis. Jam factus est meo ductu campanarius Haffnię ad diuum Nicolaum; est eciam librorum compactor non contemnendus. Multa preterea coram referre possum, que scribere non possum, nec tantillum quidem scripsissem, nisi magistrum Christiernum ad manum habuissem, cui has litteras tibi in manum reddendas tuto committerem. Fac, vt animi tui statutum imprimis sciam. Statui mecum Colonie vsque ad proximam quadragesimam diuersari tumque in Francophordium ad Oderam proficisci et ibi tantisper morari, dum cicatrices faciei vtcunque aboleuerint et res meliori in loco sita fuerit. Non satis mihi commoda est ad confirmandam valetudinem istius victus tenuitas, qui liberaliori semper victui assueui. Spero me ceruisiam bonam (quantum exploratum habeo) Francophordij habiturum et liberalius pro meo more victurum; prouectioris etatis sum, quam vt consuetudinem commode mutare possim. Nouitates ex patria nescio quas ad te scribam. Cantorem Haffnensem et decanum ibidem mortem obiisse te non ignorare coniicio; huius successor est quidam Nicolaus Gortzæ regius cancellarius, illius vero doctor Ditleuus. Dominus Paulus Ræff rursum factus Haffnensis canonicus. Diu est, quod dominus Christophorus, dominus Petrus Seuerini, dominus Andreas Cursor, dominus Petrus Snodstrwp e vita migrarunt; hoc anno (quod alias ex amicorum litteris intellexi) e viuorum contubernio excesserunt senior episcopus Burglanensis, domina Birgitta ex Valleff, dominus Thomas Scotus armorum rex, dominus Olauus Scriba canonicus Roschil- Sic densis, Joannes Petri theolonarius Helsinghørensis et Magnus Scriba consul ibidem.