Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 6.pdf/453

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

16

et nobis tandem moriendum est, quid igitur de momentaneis bonis multum solliciti simus? cur non potius momentanee huius vite miserias atque molestias libenter sustineamus, melioris vitę premia sperantes? Hec habui, mi Melchior, que pro meo in te amore, studio ac obseruantia inpresentiarum scriberem, pluraque adderem, si mihi integrum esset. Faxit optimus maximus Deus, vt tam sis mihi aliquando corpore quam es semper animo presens, tum jucundas nostras confabulationes in multam noctem trahamus. Interim bene vale nostramque amiciciam minime vulgarem penes me intemeratam esse nihilque refrixisse tibi persuade. Louanij ipso die diui Michaelis archangeli anno dominj mdxxviij. Has litteras, quum a te lectę fuerint, ne neglexeris Vulcano tradere. Tuus Pylades Jo: Lau: Inscriptio: Ad amicum integerrimum magistrum Melchiorem de Germania ¹). Ex charta autographa, cui insunt vestigia sigilli cera viridi impressi. b. (1528?) 5 Octobris. Habes hic, mi Melchior, duarum epistolarum exemplaria, que a me efflagitasti; tibi jus est seu addere seu minuere, vt res postulat. Sed vereor, ne succedere possit illud consilium sine maxima nominis et existimationis tuę jactura; nam cum primores regni intellexerint te regis Christierni seruitio addictum, mox suspicentur, immo asseueranter dicant, te exploratorem agere et datum tibi esse negocium a rege Christierno, vt cum quibusdam regnj proditoribus ageres, id quod fieret non sine meo maximo malo, qui tuam integritatem episcopo Roschildensi semper predicaui, et quidnam de rege Christierno sentires, quam execrari tyrannidem solebas, teque ab eius seruicio alienasse et reginę Elisabethę solum adhesisse, semper inculcaui. Multo melius est rerum quam nominis jacturam facere. Cogita, quam velit Christiernus rex tua opera abuti, quum intelligeret te regnum ingressurum. Ex his cetera collige. Nihil adhuc lesa est tua opinio apud Danos; cuperem maxime, ne posthac per aliquam occasionem lederetur. Possem in hanc sentenciam multa tecum commentari, si vna essemus, multaque alias oblitus sum, que te scire velim. Dij mali perdant Lutherum, qui nostra colloquia intercipiebat, nec poterat illa nostra collatio sine eius memoria transigi. Hortor, vt te a Lutherana et alia quacunque factione alienes teque purum et integrum (vt semper solebas) serues. Ne neglexeris, quum sacerdos sis et canonicus quidem, horas canonicas quotidie dicere et talem te in tua iam canicie exhibere, qualem aliquando in juuentute te exhibuisti, ne videaris conditionem tuam reddere deteriorem. Nihil est quod Dei timori et nominis integritati anteponamus; cetere res omnes sepissime nos 1) Prius inscriptum erat: Ad magistrum Melchiorem Colditz canonicum Haffnensem», quæ verba postea deleta sunt.