371
Fundats 1643 10. maj.
tonic[e]s nobiles adolescentes erudito. Ast2 hi artifices et magistri omnes, qvod iis serio imperamus, non alias qvam a præside destinatas horas usurpanto, neminem nobilium ullis illecebris aut persvasionibus a literarum studiis avocanto vel etiam argento emungunto, sed omnes debita fide sine personarum respectu informanto. 1 AP: architectonicis. 2 P tilf.: omnes. 3 P forbig.: omnes. 15. Leges de disciplina et moribus studiosorum semel qvotannis in festo collegii publice prælegendæ. Institutum nostrum cum nihil sit aliud, qvam ut nobilis nostra juventus pie ac probe educetur, hoc est, ut mentes, consilia, voluntas ac mores eorum cum sapientia illa æterna et divina voluntate conveniant i[psi]qve¹ deo sint conformes, divina autem voluntas nullibi nisi in decalogi præceptis, ipsius dei digitis conscriptis, evidenter appareat: eadem præcepta divinitus tradita in academia nostra proponemus. 1 Sål. P; A: iisqve. Lex I: Primum igitur vobis præcipimus, ut juxta primam decalogi legem unum, verum, æternum deum, patrem, filium et spiritum sanctum, agnoscatis, timeatis, vera fide invocetis et supra omnia diligatis officiisqve pietatis omnibus veneremini. Id qvomodo præstandum, ut recte discatis, mandamus, ut singulis diebus labores tam exercitiorum qvam studiorum a piis precibus et lectione sacrorum bibliorum inchoetis, in hoc unice incumbentes, ut divina evadatis domicilia ac² templa, divinam gloriam ornetis et veluti alto loco nati alios inferioris sortis homines exemplo vestro ad veri dei agnitionem et obedientiam ipsi placentem invitetis. Deinde etiam modestia vestra et virtute publicam pacem et tranqvillitatem regnorum nostrorum, qvæ hospitium præbent doctrinarum studiis et ecclesiæ dei, adjuvetis3 et pro virili promoveatis. 1 ac ternum? 2 P: et. 3 P: adjunctis.
- P forbig.: et.