376
Fundats 1643 10. maj.
Nec tantum ea, qvæ vulgo nominantur furta et laqveo puniuntur, verum etiam profusiones et sumptus non necessarios in helluationibus, conviviis, in luxu vestium et similibus ineptiis, item mutationes temerarias, emacitatem et similes rei familiaris pestes vitabitis. Corpora vestra eo vestitus genere ornate, qvod vos decet et præsidi non displicet, sicut id in cap. XIII fundationis nostræ anno Christi 16231 editæ expressum est. Sordes, fastum omnemqve novitatem et levitatem modesti fugite. In coenaculo et extra collegium ubiqve palliis vestris amicti incedite. Pro convictu, ligno, musæo sive cubiculo, studiis et corporis exercitiis qvilibet qvotannis centum et qvinqvaginta solvere debet unciales sive imperiales thaleros. Eqvitationi autem si qvis operam dare cupit, is qvotannis ducentos unciales numerabit. Primo autem anno eqvum det academiæ aut pretium ejus, hoc est qvinqva ginta imperiales. Absqve exercitiis hujusmodi qvinqvaginta duo tantum singulis annis solvantur. Idem pretium pro præceptore qvoqve sufficiat 3. 4 Si cui tamen plac[u]er[i]t lingvam gallicam, picturam, musicam et saltatoriam artem discere, is pro ejusmodi exercitiis qvalibet septimana præter imperialem, qvem pro victu solvit 5, medium addat uncialem. Ludos inhonestos omnes, tesserarum, aleæ, chartarum, et similes, prohibemus; ac, ut in furto comprehensi restituere furto ablata coguntur, ita, qvi ludendo aliorum pecuniam aut libros aut simile qvid ad se inhonesto hoc titulo transtulerunt, reddere id tenebuntur, et ambo pariter de præsidis et professorum sententia punientur. 1 Fundats 1623 30. novbr. § 13. 2 P: modeste. 3 P forbig.: Idem sufficiat. 4 AP: placeret. 5 P: solvet.