33
Udkast til en Lex regia. 8. a w LEX REGIA FRIDERICI TERTII DEI gratia Daniæ, Norvegiæ, Vandalorum Gothorumque Regis hæreditarii, Ducis Slesvici, Holsatiæ, Stormariæ et Dithmarsiæ, Comitis in Oldenborg et Delmenhorst. FRIDERICUS DEI gratia Danorum, Norvegorum, Vandalorum Gothorumque Rex Hæreditarius, Dux Sleswici, Holsatiæ, Stormariæ, Dithmarsiæ, Comes in Oldenborg et Delmenhorst etc., DEUM TER OPTIMUM MAXIMUM esse, qui de sceptris coronisque mortalium disponat, non jam adeo aliorum testimonio quam nostro exemplo compertum habemus. Etenim cum Ei varia hactenus fortuna Nos Nostraque regna exercere placuisset, ita ad extremum præteritorum annorum memoriam solatus est, ut Ordines omne Imperium, quod ab ipsorum voluntate et sub certis legibus acceperamus, Nobis et in Nos Nostramque Familiam utriusque sobolis 1) liberum et perpetuo Patrimonii et hæreditatis jure contulerint. Nos vero ut præcipue effusam istam Numinis divini benignitatem gratissima recordatione. merito veneramur, ita Nostri fore officii existimamus, quod votis unice expetimus, ut nova hæc Respublica 2) felix sit et diuturna 3), id omni etiam consilio promovere. Et quanto plura sive veterum sive recentium cogitamus, duo inprimis momenta deprehendimus, quæ istiusmodi Regna ab hostibus alioqui tuta domi solent pessundare: Unum si ob successionem Coronæ aliquando hæredes suo quisque judicio propinquiores magno Reipublicae 4) detrimento collidantur. et ob familiam toties herciscundam Imperii robur primum in partes mox minutias distrahatur, alterum si in ipso negotiorum usu debita Regi Majestas ministris licentius usurpata a Domino suo subinde divellatur. Utrique malo fibulam posituri scientes volentesque Pragmaticam hanc sanctionem condidimus eamque successoribus Hæredibus totique Familiæ Nostris sincere commendamus, eo omine, ut quamdiu secundum illam Res suas publicasque ordinaverint, sospites semper felicesque sint futuri. Atque ut ab Ipsis nihil nisi obsequium 1) Tilskrevet som Varianter: summum, absolutum. 2) Disse tre Ord ere udslettede, og som Varianter er tilføjet: novum hoc imperium Monarchicum, og: novum hoc Regimen. 3) Rettet til: diuturnum. 4) Rettet til: salutis publicæ. 3