Spring til indhold

Side:Kongeloven og dens forhistorie.djvu/44

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

34

Nobis pollicemur, ita principio DEUM veneramur, ut Legem hanc Nobis, Successoribus Hæredibus utriusque sexus, Regnis Subditisque Nostris primum quidem salutarem, deinde etiam perpetuam faxit. PARS PRIOR LEGIS REGLE FRIDERICIANÆ De perpetua Regnorum Daniæ et Norvegiæ unione et ratione successionis ad Coronam. § 1. Quandoquidem usu et experientia optimis rerum civilium magistris a tot retro seculis comprobatur, neque hodie extra exempla sit, vix aliud majus momentum Rebus publicis quam in unione situm esse, quæ sub uno capite quævis adversa tam fortiter sustineant, quam sub diverso facile vincantur, Nos quidem eam initio Hæredibus Successoribus Nostris serio commendamus, et quemadmodum duo hæc Daniæ et Norvegiæ Regna a tempore Margareta unita fuerunt, ita semper unita manento, nec in perpetuum separantor ¹). § 2. Cum vero hujus instituti difficilem videamus exitum, si quemadmodum Regnorum Nostrorum hæreditas Nobis liberisque Nostris utriusque sexus delata est, ita singuli partem vellent adire, quod in bene constitutis et idcirco fortunatis Regnis usurpatum meminimus, Unus semper Primogenitus Coronas et Majestatem Daniæ ac Norvegiæ, cæteri tantum spem et jus sub eventu mox determinando, suo quisque ordine habento. § 3. Hoc vero Primogenito non amplius vivo, ejus rursum filius natu maximus et sic deinceps jure repræsentationis perpetuo succedito, quamdiu quisquam ex ultimi Regis Primogeniti maribus posteris superest, quibus deficientibus, demum secundogenito cum sua sobole mascula, et hac rursum desinente, tertiogenito tandem ejusque propagini masculæ et sic ulterioribus jus locusve esto. § 4. Neque hic dissidium illud admittimus, quo olim duo Fratres, alter Patre adhuc privato, alter Rege natus, collisi memorantur, sed sive Hæredis Successoris Regnorum Nostrorum Pater Rex fuerit, sive ante illam fortunam diem jam obierit, is semper, quem sors nascendi et jus primogenituræ cæteris prætulit, hæreditatem Coronarum Nostrarum adito. § 5. Agnatis vero et maribus ex maribus in omni Nostra prosapia, quod tamen abominamur 2), nusquam existentibus, progenies 1) Et quem admodum ... separantor, er rettet til: cum hæc conjunctio regnis Daniæ ac Norvegiæ non unum jam seculum salutaris fuerit, maneto ita semper, nec in perpetuum Dania ac Norvegia separantor. 2) De sidste tre Ord ere overstregede.