Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 1,1 Lex Scaniæ antiqua latine reddita per Andream Sunonis, archiepiscopum Lundensem.pdf/201

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

144

Cap. 20. 22. (LXII.) Quod omnia mobilia delinquentis, privati pace, ad regem pertineant, vel etiam immobilia, si lese crimen imponitur majestatis. 21. (LXIII.) Que iniqua consilia quibus modis emendari debeant. (LXIV.) De verberatione et vulneratione et injuriis, aliis molestiis, que infliguntur libero homini, vel servo vel bruto alicui animali. 23. (LXV.) Quid juris sit, si liber homo ledat liberum hominem et aliquam iniuriam inferat. 24. (LXVI.) De appellatione fustis. 25. (LXVII.) Si casu quis alium vulneraverit. 26. (LXVIII.) Si plura penalia simul concurrerint. Lib. VI. Cap. 1. (LXIX.) Si liber homo seruum leserit, que satisfactio sit prestanda. 2. (LXX.) Quid juris sit, si liber homo brutum animal leserit. - - 3. (LXXI.) Si servus liberum hominem leserit, que satisfactio sit prestanda.

4. (LXXII.) Quid juris sit, si brutum animal ledat liberum vel servum vel brutum animal. 5. (LXXIII.) Qualiter libertas debeat servo dari. 6. (LXXIV.) Duplo minor pro liberti occisione, quam ingenui prestanda est satisfactio, licet patrem ingenuum habuisset. 7. (LXXV.) Casus, in quo pro occisione serui integra est prestanda satisfactio. 8. (LXXVI.) Qualiter liber homo possit fieri seruus. 9. (LXXVII.) Qualiter quis possit servo consanguineo libertatem obtinere.

10. (LXXVIII.) Qui petit aliquem in libertatem, qualiter liberum probare debeat. 11. (LXXIX.) Quod domino liceat ubique comprehendere seruum suum. 12. (LXXX.) Qui fugit a possessione seruitutis, redire debet ad domiminum, ut ibi cognoscatur de causa sua. 13. (LXXXI.) Quid juris sit, si petatur quis a possessione libertatis in seruitutem. 14. (LXXXII.) Quantum precium consequi debeat, qui seruum fugitivum reddit domino suo. 15. (LXXXIII.) Semper eundem habent dominum mancipium et bona mancipii. 16. (LXXXIV.) De jure postliminii.