Hvitfelds Fortale til hans Udgave af Anders Sunesen. Jie motouche sapte micmai aoloob maligo nichts bulli ale mol medsing aglay si name mubashy Cum ante aliquot annos undique hic in regno investigarem de documentis et antiquitatibus, quæ ad historias Danicas ornandas et conscribendas usui esse possent, eaque de causa tam publicas quam privatorum bibliothecas lustrarem, repperi quoque vetustum hunc legum Scaniæ in membrana manuscriptum codicem, quem ante annos 400 ex danico latinum fecit Archiepiscopus Lundensis Andreas, non quidem verbum verbo reddens, sed sensum et materias sub certis titulis comprehendens. Fuit is Sunonis de Knarderup filius, pronepos ex fratre Absalonis illius, omnis ævi celeberrimi, qui Sorense monasterium condidit, ejusdemque in archiepiscopatu successor. Saxo in præfatione librorum suorum, quos eidem dedicavit, ait eum sigilli regii custodem, sive a secretis regi Canuto fuisse atque ad id doctrinæ fastigium pervenisse, quod publicam Lutetiæ professionem faceret, Sane non vulgaris doctrinæ fuisse ostendit præter hoc opus etiam aliud ipsius Hexameron siue de creatione mundi carmen heroicum elegantissimum, quod suo tempore quoque in lucem dabitur. Valdemaro 2do regi pro christianæ religionis propagatione et implantatione in Estonia belligeranti adfuit non saltem (*) ut miles, dux et consiliarius, quemadmodum et cæteri ante eum episcopi, more sæculi istius, reges in bello subsequebantur, sed etiam tanquam flamen et in istis regionibus sacrorum ordinator, unde etiam nunc apostolus apud ipsos nuncupatur. Monasterio Sorensi XIIII pagos contulit, constructisque in area inferiori nonnullis lapideis ædificiis egregie ornavit, ne et ipse de republica et religione Christiana minus sollicitus esse videretur, quam cognatus, utque hoc pacto perpetuum extaret monumentum laudis, memoriæ et parentelæ eorum. Post diuturnos tandem functionis et militiæ labores, morbo quoque incurabili accedente, archiepiscopatum resignat, solitariam vitam in insula Yfföö (**) deligens, ubi paulo post mortuus; corpus Lundiam transfertur in Beatæ Martha sacellum, ubi etiam nunc in parietis muro sepultura conspicitur. Ut vero ad præsens opus legum revertar, neque de authore plura recenseam, id qua potui diligentia revidi, nonnullis etiam in locis, ubi necessum fuit, emendavi atque restitui. Exemplar enim, quod nactus eram, multis in locis depravate scriptum erat. Ac tametsi jus hoc in multis hodie non obtineat, (*) Formodentlig en Trykfejl for solum. (**) Ife i Staane, Billandsherred.
Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 1,1 Lex Scaniæ antiqua latine reddita per Andream Sunonis, archiepiscopum Lundensem.pdf/30
Udseende