XXVIII
Scaniæ præfixa: Andream nimirum aliquamdiu Theologiam publice in schola qvadam Parisiensi docuisse. Addo non improbabile esse, Saxonem per splendidissimum regimen scholæ externæ intellexisse regimen scholæ, cujus fama in Dania tum esset splendidissima, illius nimirum scholæ, qvæ in monte Sanctæ Genovefæ sita esset, cujus in confinio collegium Dacicum fuisset exstructum. Suffragatur huic sententiæ, qvod in catalogo illustrium Soræ sepultorum Andreas dicitur sacræ Theologiæ professor (*), et in aliis monumentis Soranis (**) Theologus magister vel in sacra Theologia magister.uado sup Nonnullos annos Parisiis docuisse videtur. Interea autem frater Petrus anno 1192 episcopus evaserat Roskildensis, consangvineus autem ejus, Absalon archiepiscopus Lundensis, summas non modo in ecclesia, sed etiam in civitate partes a multis inde annis tuebatur. Non mirum igitur est Andream rediisse in patriam, ibiqve, genere non minus qvam litteris florentem, brevi honoribus fuisse auctum.singabs methading saqi cimk gist Primus fortasse locus, qvem in patria occupavit, erat munus præpositi Sancti Lucii sive præpositi Roskildensis (***). Deinde vero munus cancellarii regii adeptus est, sive, ut cum Saxone loqvamur, regius epistolaris effectus est. Addit Saxo hoc munus antea haud adeo speciosum fuisse, sed Andream hoc ita sua diligentia exornasse, ut deinceps alii, licet maximæ dignitatis viri, tanto prædecessori succedere beneficii loco duxerint. Qvum vero constet media ætate cancellarios litteras regias non descripsisse sed exarasse, atqve ita non modo consiliorum regiorum fuisse participes, sed etiam sententiarum regiarum exstitisse auctores: dixerit fortasse aliqvis, Saxonem nimium detraxisse muneri, ut dignitatem viri tanto magis augeret, et data opera Andream in præfatione sua vocasse non cancellarium sed epistolarem, ut hac occasione ad effata Valerii Maximi de Epaminonda respiciendo (+) aliqvid exqvisitius ad laudes Andreæ celebrandas afferret. Sed primum qvidem monendum est: Saxonem vix aliam ob causam Andream vocasse epistolarem, nisi qvod hanc vocem, qvam ex suo Martiano Capella hausisset, magis Latinam qvam nomen Cancellarii existimaverit. Deinde vero contendimus Saxoni res suæ ætatis narranti neutiqvam fidem ex meris conjecturis esse denegandam. UBUSA (*) Script. Rer. Dan. IV p. 541. (**) ibid. p. 472, 474. Eandem sententiam tuetur Spondanus in continuatione annal. Baronii ad annum -11201, IV hæc habens:,,Andreas, diu apud exteros ætate honestissime transacta, etiam Lutetiæ publice Nodal docuerat."mul (***) vid. diploma Script. Rer. Dan. vol. IV p. 144 insertum ad annum 1194 vel 1195 pertinens. (†) lib. III cap. VII, ext. 5.