Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 1,1 Lex Scaniæ antiqua latine reddita per Andream Sunonis, archiepiscopum Lundensem.pdf/41

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

XXX

primum Cardinales ad rem componendam Parisios mitteret, deinde, qvum nihil hoc agendo proficeret, litteras commonitorias et qvidem severiores regi Philippo scriberet.saint Jam ea ætate minor Romæ in moribus observabatur severitas. Admirationem igitur movebat Andreas, qvi in curia Romana degens qvovis die Veneris nihil gustans corpus suum cruciaret (*). Variis autem insidiis legati Romæ cincti erant, inprimis qvum in eo essent, ut litteris Papæ muniti iter in Franciam molirentur. Hac igitur de re certiores facti Ostiamqve delati, consilio cum solo Papa communicato, navem de exercitu imperatoris venientem et Pisas tendentem clam conscenderunt, et sie nulla mora interposita die secundo ad Pisas appulerunt (**). Hac arte hyeme vix finita ad fines Franciæ pervenerunt, sed apud Divinionem a ministris Ducis Burgundiæ capti et sedecim epistolis Papæ, qvas secum ferebant, spoliati arctæ custodiæ traditi sunt. Has insidias legatis ex machinationibus regis Franciæ structas fuisse patet ex ipsa epistola, qvam Wilhelmus abbas regi Philippo mittendam curavit (***), qva neutiqvam de ulla violentia a Duce Burgundiæ sibi illata conqveritur, sed se ipsum purgat, qvod saluti animæ regis consulturus litteras Papæ commonitorias secum tulerit regi neutiqvam contumeliosas. Deinde hæc verba subjungit: ecce Cancellarius illustris Regis Danorum et nuntius summi Pontificis, sicut et nos, in captura tenetur. Vir simplex et innocens et recedens a malo, cujus vita proponitur nobis et omnibus ad imitationis exemplum. Quid autem mali fecit? qvia litterarum Domini Papa, sicut et nos, bajulus est, non verentur minus boni mittere manum in Christum Domini (+). Et certe nihil continetur in litteris, unde debeat vel in minimo vultus regiæ Majestatis offendi. Me igitur in captione retento, si placet, illum absolvi præcipite, propter qvem credimus indubitanter coelestia conturbari(++). Interea vero, qvum rumor spargeretur de legatis Danorum iisdemqve clericis in custodia retentis, accurrit Guido abbas Cisterciensis, atqve precibus suis effecit, ut legati, (*) Verba Arnoldi I. c. ut omni sexta feria crucis dominicæ bajulus exsisteret“ vix aliud significare videntur. Lagerbringius autem v. el. (Svea Rites Historie vol. 2, p. 434) hæc verba interpretatur de cruce lignea, qvam gestaverit Andreas. (*) Epistolar. Wilhelmi lib. Il epist. XXXIII. Script. Rer. Dan. vol. VI p. 52-53. (*) ibid. lib. Il epist. XXV p. 44-45. studiis Judg dog of (1) (+) locus obscurior, qvi vitio lectionis laborare videtur, nisi forte Wilhelmus per Christum Domini inteldiligit unctum a Papa. (Han be at & fide (++) Acute ut solet Engelstoftius 1. c. p. 112 hæc verba coelestia conturbari interpretatus est de intem- -ala operie aëris et magnis inundationibus, qvas eo tempore contigisse discimus ex Regordii gestis Philippi ad an. 1196 in Du Chesnii historie Francor, Script. vol. 5.