XXXVI
Hæc Alberti conamina archiepiscopum Lundensem propius attigerunt. Primum qvidem præsuli christiano religionis sanctissimæ inter vicinos ethnicos propagatio non potuit non esse accepta. Deinde omnium Danorum intererat, ut oræ maris Baltici interiores redderentur pacatæ, ne expeditiones piraticæ ex isto recessu factæ litora Danica ex improviso invaderent. Deniqve archiepiscopi erat Lundensis providere, ne archiepiscopus Bremensis, qvi dignitatem sedi Lundensi concessam a multis inde annis ægerrime tulerat hujusqve sedis auctoritati omni occasione arrepta detrahere studebat, novæ provinciæ accessione imperium suum in litora maris Baltici extenderet. Haud igitur mirum est, Andream nostrum non solum auxilio sublevasse Albertum (*), sed etiam exemplum ejus secutum anno 1205 magnam hominum catervam ad expeditiones in eosdem tractus suscipiendas signo crucis signasse (**); sed qvænam fuerit ratio hujus expeditionis, et qvænam partes Andreæ in ea adornanda, haud satis perspicuum est. unisainfo sigilar rest Narrant qvidem annales nostri, archiepiscopum una cum fratribus suis exercitum in Estlandiam vel Revaliam duxisse (***). Vetus autem Livoniæ chronicon ab auctore coevo exaratum rem ita exponit: Eodem tempore rex Danorum cum exercitu magno, qvem tribus annis collegerat, resedit in Osilia: simul et Archiepiscopus Lundensis Andreas, qvi in remissionem peccatorum infinitam multitudinem signo crucis signaverat ad faciendam vindictam in nationibus et ad subjugandas gentes fidei christiana. Edificato autem castro, qvum non invenirentur, qvi contra insultus paganorum ibidem manere auderent, incenso eo castro rex cum omni exercitu rediit in terram suam. Archiepiscopus ond mathic sti non naloga 20 (*) Arnoldus chron. Slavor. lib. VII cap. IX p. 515. (**) Origines Livoniæ p. 42. 11590 (***) Andream exercitum in Revaliam anno 1206 duxisse narrat Chron. Erici in Script. Rer. Dan. 1 p. 165 (in recensione Danica ejusdem libri additur, exercitum fuisse magnum, Nye Danske Magazin 5 B. 3 mobis. S. 185). Eadem leguntur in chronol. rer. memor. ibid. vol. 2 p. 525; Annales Esromenses (ibid. vol. 1 p. 243) loqvuntur de exercitu in Estlandiam ab Andrea deducto. In aliis annalibus exstat, Andream duxisse exercitum in Estlandiam cum Germanis suis, ibid. vol. 2 p. 172, p. 624. Cum his facit Stralius in annalibus suis, scribens ad annum 1206: Andreas Pontifex Danorum maximus et frater exercitum et colonias ducunt Revaliam, Script. 3, 307. Hoc ita expressit Hamsfort in Chronol. secunda (Script. Rer. Dan. I p. 284): An. 1206 Andreas et fratres ejus colonias in Livoniam ducunt, et Revaliam condunt. Sed in eo aperte hallucinatur, qvod origines Revaliæ, serius a Waldemaro secundo conditæ, ad res Andreæ hoc anno gestas refert. Hvitfeldtius (Danmarks Kronike in Fol, vol. 1 p. 175) Andream cum fratre Sunone et nepotibus Ebbone et Laurentio, Sunonis filiis, duces facit exercitus a Waldemaro ad religionem christianam in Estonia propagandam collecti, eosqve primum Borussiam invasisse, et ducem Ladislaum ad deditionem coegisse narrat. Nescio, qva auctoritate has in expeditione Borussica partes Andreæ assignet.