XLIII
condiderunt. Archiepiscopus vero novum in Wironiam et Gervam episcopum consecravit, et provinciam Harrionensem episcopo Revaliensi attribuit. Interea vero episcopus Albertus, qvi auxilium tam a Papa qvam ab imperatore Frederico frustra qvæsiverat, regem Daniæ hieme seqventi adire cogebatur, et in potestatem ejus non modo Estoniam, sed etiam Livoniam committere ("), hac tamen conditione, si Rigenses una cum Livonibus et Lettis consensum essent præbituri. Dum hæc vero in Dania gerebantur, eqvites ensiferi in Livonia novam Estoniæ partitionem cum Rigensibus fecerant. Andreas autem in arce Revalia ab Ossiliensibus, qvi iterum a fide defecerant, obsessus est. Sed accidit decimo qvarto obsidionis die, ut oppugnatores, vano qvodam terrore compulsi, obsidionen solverent. Soluta obsidione Dani seniores Revalensium, Harrionensium et Wironensium suspenderunt in arbores, et reliqvis incolis mulctas easdemqve graves irrogaverunt, unde magnum sibi odium conflabant. Qvum igitur Andreas intelligeret, Danos totum istum tractum propriis viribus tueri non posse, legatis episcopi Rigensis suam operam ad pristinam libertatem ipsi restituendam pollicitus est, hae scilicet conditione, ut junctis viribus paganos impugnarent. Consiliis igitur Andreæ effectum fuisse videtur, ut rex Waldemarus, qvi anno 1222 cum valido exercitu in Osiliam venerat, votis Livoniensium annueret (**). Eodem anno Andreas non modo provinciam reliqvit, sed etiam se archiepiscopatu abdicavit. Diutius enim morbo insanabili laborans Papam litteris supplicaverat, ut abdicationem suam recipere dignaretur, usu Pontificalium sibi nihilominus reservato. Rescripsit Papa Honorius tertius 1222 episcopo Arusiensi et Wendelsusensi, ut primum Andream monerent, ne officium pastorale, si eo defungi posset, unqvam desereret, si vero aliter esse non posset, vice sua cessionem ejus recipientes, Andreæ de bonis ecclesiæ Lundensis, unde commode sustentari posset, assignanda curarent (***). Senex, qvi lepra correptus erat, sedem sibi elegit insulam Ifö in provincia Scania, qvæ Villandsherred dicitur, ubi deinde vitam et privatam et solitariam per sex annos degebat. Anno 1228 die XXIV Junii demortuus est, et sepultus fuisse fertur in choro ecclesiæ Lundensis aqvilonari sub fenestra, qvæ ad septentrionem est in ipso pæne muro templi (+). (*) ibid. p. 148. (**) Ita ann, min. Wisbyens. Script. 1 p. 254. Hamsfort ibid, p. 285 et Chronol. rer. mem. ibid. 1 P+ 575 habent 1221. (***) Suhm Hist. af Danm. 9 D. S. 756. (+) Matthiæ series episcoporum Lundensium p. 65.