Kjöbenhavns Stadsret. 1254. ow doo dhid Leges inter Episcopum Roskildensem & villanos Hafnenses, datæ a Jacobo Episcopo Roskildensi. ') Si quilibet quilibet sibi in 2) propria causa pro sue uoluntatis arbitrio jus dictaret, effre. nata cupiditas, mater litium & materia jurgiorum, suis terminis nesciens esse con- Idcirco tenta, statum rectitudinis euerteret & jus alienum penitus absorberet. nos Jacobus, miseratione diuina Roskildensis Episcopus, omnis controuersie materiam amputare uolentes super juribus, consuetudinibus & statutis, hactenus obseruatis & in posterum obseruandis inter nos & successores nostros, qui pro tempore fuerint, ex una parte, & commune ciuium de Köpmannæhaffn ex altera, ut que dubia extiterant & obscura, omnibus eluceant manifesta, de unanimi consilio eorundem ciuium & consensu taliter decreuimus distinguendum & ad perpetuam me. moriam presentis scripti patrocinio roborandum. Eodem 1. Quicunque infra muros & fossata civitatis taliter excesserit, ut XL marchas soluere debeat pro emenda, primo debentur Domino Episcopo XL marche, deinde pro eadem causa alie XL marche communiter Episcopo & ciuitati, ita tamen quod medietas illarum cedere debeat Episcopo & medietas ciuitati. modo de quibuscumque causis trium marcharum statuimus obseruandum, ut prime Pro tres marche debeantur Episcopo, relique vero tres Episcopo & ciuitati. causis autem IX solidorum debet communitas unacum exactore emendas exigere, et earum medietatem Episcopo, reliquam autem medietatem ciuitati assignare. 1) I Biskop Styges Stadfæstelsesbrev (i Kjobenhavns Raadstuearchiv No. 3) findes følgende Indledning: Universis præsentes literas inspecturis Stigotus, Dei gratia Episcopus Roschildensis, in omnium salvatore salutem. Noveritis, nos literas venerabilis patris, felicis memoria, Domini Petri, qvondam Episcopi Roschildensis, prædecessoris nostri, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqva parte sui viciatas, cum vero ipsius sigillo sigillatas, diligenter perlegisse, tenorem, qvi seqvitur, continentes: Universis præsentes literas inspecturis Petrus, Dei gratia Episcopus Roschildensis, Salutem in Domino. Noveritis, nos literas venerabilis patris bonæ memoriæ Domini Jacobi, Dei gratia Episcopi Roschildensis, prædecessoris nostri, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqva sui parte viciatas, diligenter perspexisse et legisse, tenorem huiusmodi continentes: 2) Dipl. A. M. om. in. o A
Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 5 Danske Gaardsretter og Stadsretter.pdf/159
Udseende