Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 5 Danske Gaardsretter og Stadsretter.pdf/168

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

105

dam iniuriam pacienti, nocte siue die, pulsata campana vel non pulsata; quod qui non fecerit, capitalem porcionem suam amittet, conuictus testimonio quatuor vicinorum suorum vel saltem duorum proximorum. Si autem huiusmodi excessus commissus fuerit, taxabunt penam secundum enormitatem ipsius insultus et iniurie tres ciues et tres de familia episcopi, omnes sex prius adiurati, ut iustam faciant taxacionem, qui si concordare non potuerint, episcopus septimum, adiuratum ut prius, adhibebit et tunc stabitur iudicio partis maioris. 18.16) Item si tempore pacis per cuiuscunque incuriam siue negligenciam fossata deteriorata fuerint vel plancce ceciderint, infra triduum eadem incipiat reparare et ad statum pristinum redigere continuando (?). Sed si de guerra timeatur, eadem die omnia restaurentur, quod nisi fecerit, ciuitas faciet, et postea taxabitur expensa ibidem impensa et satisfactio supradicto modo, secundum culpe similiter et contumacie quantitatem. 19.17) Item statuitur, quod si aliquis vias vel alia, que aduocato et consulibus videbuntur expediencia, non fecerit, per ipsos punietur iuxta modum culpe. 20.18) Item non sigilletur aliqua litera sigillo ciuitatis, nisi prius examinata fuerit per aduocatum castri et clericum eiusdem, necnon et duos consules sigillum custodientes, qui habebunt clauem ad clausuram sigilli et alteram clauem predicti aduocatus et clericus de castro, quod si contrarium factum fuerit, habentes claues ad predictum sigillum iuxta arbitrium episcopi punientur. 21.19) Item statuitur, qvod consules ad singulos tractatus, quos communiter habebunt, aduocatum castri aduocent et nichil incipiant seu finiant absque eius presencia uel saltem illius, quem deputauerit loco sui de familia nostra, si personaliter fuerit inpeditus; quod si secus factum fuerit, quilibet consulum in illo conceatu (?) existens soluet episcopo tres marcas et tantundem usui ciuitatis. 16) Deest in L. 17) Deest in L. 18) Deest in L. 19) Deest in L. (14) is for 1865 02 live