108
31. (40.) De eodem. due Item quicumque conuictus fuerit, quod aliquem, civitatem prodere volentem, incendere, deuastare, seu atrocitatem aliquam facere in eadem, scienter fouerit, punietur pena predicta. 32. (42.) De jure castri. Item quicumque conuictus fuerit, operam dedisse consilio, auxilio vel fauore seu opere, quod castrum episcopi Hafnis 28) capiatur, incendatur, vel destruatur, bona ipsius omnia fisco episcopi ascribentur, et si captus fuerit, carceri perpetuo tradetur; eandem penam subibit, qui episcopum seu aliquem de familia eius impedierit, castrum suum intrare seu exire volentem. 33. (43.) De pena edictorum. Item quodcumque edictum fecerit episcopus, vel aduocatus eius nomine suo, pro loco & tempore, necessitate temporis hoc exigente, seruabitur in ciuitate Hafnensi sub pena annexa illi edicto- 34.*) Item si insultus aliquis aut periculum aliquod accidit in castro episcopi uel circa castrum, ciues, quam cito sciuerint, in auxilium uenient huius periculi; qui conuictus fuerit höc non fecisse, medietatem capitalis porcionis sue amittet et fisco episcopi asscribetur. Similiter familia episcopi de castro veniet in auxilium ciuitatis, si vocata fuerit, ita tamen quod salua sit custodia in castro. 35. (2.) De concubinis. Item quicumque conuictus fuerit publice tenere concubinam in ciuitate Hafnensi, uterque eorum ad arbitrium Episcopi punietur. 36. (37.) Item quicumque ciuium Hafnensium querimoniam aliquam deposuerit coram aliquo iudice seculari de episcopo, omnia bona sua 29) fisco episcopi asscribentur, & ille transgressor a ciuitate eicietur irrediturus. 28) Hafnense L. Deest in L. 29) L. om. sua.