blog el Jumbo siptionegred shegol vol? ente ingon sells 19 semogned to blowy Statuta ciuitatis roskildensis. 9103 obal - In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ad honorem summi regis et tam ciuium ciuitatis roskildensis, quam ad illorum, qui ad eandem ciuitatem pro suis necessitatibus pro tempore personaliter accesse runt, pacem continuam et statum tranquillum, edite sunt et promulgate a nobis, ciuibus Roskildensibus, consituciones que secuntur, (sequuntur), illustrissimo rege erico secundo, filio quondam bone memorie cristoferi, regis dacie, habita deliberacione et suorum fidelium clericorum et laicorum prudencium, necnon et aliorum nobilium consilio, suam auctoritatem et consensum plenum et expressum adhibente.
1. Statuimus igitur, ut quicunque aliunde adueniens aliquem in ciuitate uel extra spacium constitutum interfecerit, teneatur emendare pro iure regio XL marcas et ciuitati totidem, si in facto fuerit deprehensus, nisi quis hoc fecerit se defendendo; si autem non fuerit deprehensus in facto et negauerit, nouies XII manu se purget. Si autem aliquem aliunde venientem interfici contingat, ciuibus similiter emendet interfector uel similiter se purget, si non sit conuiua coniuratus. Si autem fuerit in conuiuio coniurato, ter XII manu se purget, si negauerit. Si autem ciuis ciuem interfecerit, soluat XII marcas denariorum, quod vulgariter dicitur congilde, pro iure regio et ciuitati totidem; alioquin similiter XII manu (se) purget, si non sit conuiua coniuratus; si autem conuiua coniuratus, XII manu se purgabit. De raptu. 2. Item statuimus, quod si (quis) virginem uel mulierem rapuerit et eis violenciam fecerit, prout regie maiestati placuerit, capitali subiacebit sentencie, si