319
dictam terram. 319 Si 47) vero aliud vadium, qvam terra, fuerit, & creditor illud amiserit, manu duodecima confirmabit, se vadium illud cum rebus propriis amisisse. 44. Item 48) si qvisqvam legis ignarus pecuniam sibi commissam se recepisse negaverit, excusari poterit duodecimo juramento. Si dixerit, se totum reddi. disse, confirmet hoc duobus testibus, & postea, eisdem testibus diligenter examinatis, expurget se duodecimo juramento. Si vero dixerit, se partem reddidisse, exponat residuum, confirmans hoc etiam duodecimo juramento. 45. Item 49) si aliqvis solus sibi commiserit pecuniam conservandam, si solus impetitur, per se solum defendat; si commissa est cum testibus, cum testibus se purgabit, & illis tamen examinatis. 46. Item, 50) commune preceptum est omnibus, ut qvilibet servet res alienas tanqvam proprias. 47. Item 5') si qvis reqvisierit portionem hereditariam, si negaverit impetitus, excusari poterit duobus testibus & duodecimo juramento civium legittimorum. 48. Notandum 52) etiam, quod ubi plura sunt duodena juramenta, inter unum qvodqve eorum qvinqve dierum habet fieri intervallum. 49. Item 5) si qvis invaserit domum alicujus hostiliter, emendabit hospiti qvadraginta marcas, & pro dampno perpetrato secundum qvalitatem et qvantitatem facti emendabit. Si vero in domo vel verberatus fuerit vel vulneratus, emendationis nichil accipiet, & si interemptus fuerit, & heredes emendationem qvesierint, reddant ipsi regi qvadraginta marcas & hospes erit excusatus. Si autem predictus invasor evaserit, & nullum dampnum in domo fecerit, emendet III marcas vel juret manu duodecima, qvod hostiliter non intrarit. 50. Item 54) si institores de aliis terris commercium fecerint, emptor panni diligenter prospiciat, qvid emere debeat, qvia postqvam pannum cum corda traxerit, non licet ei rejicere, nisi tinea demolitum vel putredine violatum. 47) Cap. 63 NS. 48) Cap. 54 F. 49) Cap. 55 F. 51) Cap. 57 F. 52) Cap. 58 F. 53) Cap. 63 NS. 50) Cap. 64 NS. Cap. 56 F. 54) Cap. 66 NS. Cap. 60 & 61 F. Cap. 62 F.