Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 5 Danske Gaardsretter og Stadsretter.pdf/392

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

329

5. De pulsatione, qvæ sine armis fit, hoc est, fustibus &c. Qvisqvis alterum fustibus lapidibusve feriens læserit, is ei, qvi vapulavit, marcas duci tres, totidemqve civitati pendito. tres, 6. De capillis evulsis et colaphis, vel qvi in alicujus capillos 19ba ob.100 W involaverit. Qvi capillis aliqvem traxerit, vel malam alicui percusserit, nec tamen sangvis profluxerit, actori marcas tres civitatiqve totidem pendito. De ea autem mulcta nihil prætor aufert, ut qvi peremptorie mulctam capiat, de qva nihil senatui cedit. TYB 1981 7. De fæminis, vi stupratis. Si qvis immani audacia alterius uxorem, filiam, sororem, vel eam, qvæ desponsata est, vi compresserit, capite plectitor, si qvidem testium idoneorum copia sit, qvi mulieris clamantis vocem exaudierint. Sin vero testes nulli extiterint, secundum leges progrediuntor. Uxor a mario 8. Si adultera a marito accusetur. a marito de adulterio accusata, si negaverit, sese purgato sacramento duodecim ex summis fratriis petitorum. Sin convincatur, pro adultera habetor. Qvodsi purgata absolvatur, ejus criminis innocens habetor et marito et aliis qvibuscunqve.

190 guilss ole sam by nevebni ob oban, sisbey 9mob nodosaiz 9. De mulierum tutoribus et curatoribus. Fanya bi sil Mulier, maritum non habens, curatorem, qvem volet, optato. Qvodsi nubere velit, etiamsi tutores adversentur, maritum tamen optato eiqve nubito. 91ebni 010 1919 1919blo b 10. De hæreditatis divisione eorum, qvi nuptias iterant. Mulier's secundum leges Slesvicenses nupta, marito mortuo, in divisione hæreditatis dimidium omnium bonorum habeto, tres insuper marcas pro morgengabico, 7) Der synes at staae emville, 8) Cap. 7 & 8. AS. (42)