Hertug Waldemars Stadfæstelse paa den Flens- Rez dan. 1826 borgske Stadsret. 1284. 3 Waldemarus Dei gratia Dux Iucie. Omnibus presens scriptum cernentibus in Domino salutem. Gesta fidelium, ne simul cum tempore labantur, ex scripturarum testimonio immobile trahunt firmamentum. Scire volumus universos, tam posteros quam presentes, quod nos, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, in quinto die post nat. Domini, Tunderis de consilio meliorum nostri ducatus ordinavimus omnes articulos, in libro legali dilectorum civium nostrorum in Flensaaburgh depictos, in commodum et legis eorundem confirmationem, quos etiam articulos apud eosdem litteris nostris patentibus statuimus inviolabiliter observandos. Superexcepimus, inquam, hos tres articulos. Videlicet primo, quod homo non componat pro causa, que dicitur Loggerwit Saach, licet deprehensus fuit. Quod etiam excipitur in legibus omnium civi- x tatum terre Dacie. Secundo, si aliquis eqvum suum vel alias res quascumque, furtive ablatas, in possessione civis sub bono testimonio agnoverit, quas si juramento suorum compossessorum legaliter evicerit, res sibi sine omni diminutione integraliter restituentur.
Tertio etiam. Si bondo rurensis apud ipsos cives pro furto fuerit incausatus, liber abire permittatur, si sit sufficiens, et postea causa sibi imposita per civem, in placito suo habetur, agatur contra bundonem. Sub gratia nostra districtius prohibentes, ne quis nostrorum officialium, bondonum aut militum aut quisquam alius hanc legem apud ipsos cives infringere presumat, nec in aliquo violare. Quod si quisquam ausu temerario attemptaverit, nostram non effugiat ultionem. In hujus igitur legis confirmationem eisdem litteras nostras patentes contulimus, sigilli nostri munimine roboratas. Dat. die et loco supradictis, presentibus militibus nostris, Dominis Nicholao Knut S., Thoma Muly, Johanne Grubby, Christiarno Troos Soon, Swir S., Nicholao Tundering, Tukone, dapifero nostro, et aliis quam plurimis fide dignis. (55*)