455
divisione hereditatis dimidium possessionis totius accipiat, et dimidium pueri, quotquot fuerint. 6) 7. Item, puero aliquo ex iis, de quibus praedictum est, moriente, tota possessio hereditatis illius cedet patri et nulli alteri, ipso vivente. 7) 3115 8. Post obitum patris vel matris, in hereditate accipienda frater recipiat duas partes, soror vero tertiam; sed post obitum fratrum vel sororum, frater et soror æqualem recipiant portionem. 8) Si 9. Divisiones hereditatum et terrarum pupillorum et orphanorum debentur publicari in placito civitatis, et non in alio loco, alioquin indivisa reputantur. hereditas inter pueros indivisa, debent consanguinei sex ex parte patris, alteri sex ex parte matris, dividere hereditatem inter illos cum juramento coram Senatu, quod non scirent melius. 9) 10. Si aliquis moriatur civis, relinquens post se liberos, si habeat cognatos in rure, illi cognati sub eorum custodia pueros mortui cum bonis eorum recipere non possunt, nisi super hoc in civitate cautionem sufficientem, et non in rure, fecerint. 10) 11. Patre mortuo, si mater puerorum bona inutiliter consumserit, si pueri cognatos non habeant, qui bona eorum custodire possunt, consules civitatis cum advocato bona puerorum sub eorum recipiant custodiam, donec pueri pervenerint ad annos discretionis. Quod dictum est de matre, similiter et observandum est de patre. II) 12. Habet dominus civitatis quoddam speciale debitum, quod dicitur Ervkop, quo redimitur ibidem morientium hereditas, non tamen omnium, sed quorundam. 12). 13. Nulli viri non uxorati natique in hac civitate emunt illam immunitatem. 13) 6) Cap, 11. AF. 7) Cap. 12. AF. 10) Cap. 18. AF. 11) Cap. 19. AF. 8) Cap. 13. AF. 12) Cap. 38. AF. 9) Cap. 16. AF. 13) Cap. 38. AF.