465
attulerit et postea ire noluerit, reddat naulum integrum; si nihil intulerit, reddat dimidium. 86) 86. Si quis civis vel mercator tam longe a portu velificaverit, ita ut tignum, quod dicitur Maast, videri non potuerit, careat omnibus bonis, pro quibus solvere debuit telonium et non persolvit. 87) 87. Si quis proficiscatur in terram et non solverit thelonium, emendet ut dictum est. 88) 88. Si quis civis navem habens, quæ sex Lastas portare valeat, unum Last, si vero duodecim Lastas poterit portare, duas Lastas absque omni gravamine telonii secum deferat libere et quiete. 89) 89. Nauta quicquid satisfecerint pro discordia gubernatori, dum sunt in via, ad exactorem nihil pertinebit. 9º) 90. Quicunque inter Brunsnese navem fregerit, libere bona sua possideat, quicquid de rebus suis salvare poterit. 9¹) 91. Nauta propter potum vel negligentiam in portu navem skam dimittens, tenentur nautæ exspectare eum per diem et noctem; si tunc non venerit, recedant nautæ, et ad quodlibet Ankerholt reddat novem solidos denariorum. Si piratæ ad navem venerint et aliquem læserint vel lapidem in navem projecerint, absens ille de bonis suis nihil penitus habebit. 92) 92. Cum navis extra portum fuerit et juxta littus quieverit, nullus ausu temerario de navi ad terram vadat sine licentia nautarum sicut direptionem rerum suarum, secum existentium tunc temporis, noluerit (voluerit?) evitare. 93) 93. Quicunque furtum commiserit in navi, in insulam inhabitatam cum cibariis trium dierum cum Tunder et ferro igneo eum mittant. 94) 94. Cum redierit navis ad portum, nullus præsumat res suas de navi deferre sine licentia nautarum et gubernatoris. 95) 86) Cap. 65 AF. Cap. 81 (84) NF. 87) Cap. 66 AF. Cap. 82 (85) NF. 88) Cap. 82 (85) NF. 89) Cap. 67 AF. Cap. 83 (86) NF. 90) Cap. 69 AF. Cap. 84 (87) NF. 91) Cap. 70 AF. Cap. 85 (88) NF. 92) Cap. 71 AF. Cap. 86 (89) NF. 93) Cap. 72 AF. Cap. 87 (90) NF. Cap. 73 AF. Cap. 88 (91) NF. 95) Cap. 74 AF. Cap. 89 (92) NF. (59) 94)