10
IO Gough of Mulane Fantast Yes 1616. in regis honorem catervæque militaris decorem bipennibus mucronumqve capulis deauratis coruscarent. Cedit enim honori principis, si eum coetus militaris corona, Hoc edicto promulgato, hi, This fulgentibus insignis armis, undiqve secus comitetur. qvos rei familiaris urgebat inopia, se a phalange locupletiore secernere & veluti prorsus alienos sejungere decreverunt. Nec mora: fabrilibus officinis perstrepentibus universæ resonant civitates. Qvippe omnis ornatus, auro prius conspicuus, aurifabrorum opera in massam conflatur, ut qvod antea in vanos usus fastus militaris collegerat, eo exqvisita aurifabrorum ingeniositas bipennes & capulos venustaret. Ex quo accidit, ut, qvomodo mens humana ad ambitionem proclivis esse solet, unusqvisque militum, sumptibus haud parcens, commilitonem & Unde lisodalem suum armorum splendore artificioqve præcellere conaretur. qvet, eos tantum elegantem armorum decere ornatum, qui lautioris fortunæ auspiciis nati sunt & educati. Qvum autem, ad edicti regii normam, phalanx, novo qvodam armorum decore resplendens, in Kanuti aulam confluxisset, placuit, ut universa multitudo certo calculationis numero supputaretur. Cujus summa tria millia militum selectorum explevit. Qvam catervam suo idiomate Thinglith nuncupari placuit. 600 Cap. III. numerosa Qvum vum itaque Kanutus rex tam dissonos gentium ritus uni coadunasset familiæ, opus erat, ut tanti regis exercitus, utpote ex variis collectus nationibus, universis videlicet regnis ditioni suæ subjugatis, cujus tamen mores immensa varietate discrepabant, ad uniformem castrensis disciplinæ tenorem servandum adigeretur. Nihil etenim honestos commilitones magis decet, qvam ut, omni controversia sopita, uni domino, ad invicem non altercantes, pari voto famulentur, nullaque dissidii, livoris, aut invidiæ macula inter eos existente, concordi voluntatis unione conjuncti, tanqvam unius capitis membra, & sicut fideles asseclæ, nihil sinistræ suspicionis inter se foventes, unius regis mandatis unanimes obtemperent. Cæterum ut Kanuti regis industria dissolutos militiæ mores præfractius rigidiusque constringeret, adversum effrenes concitatique ingenii tyror:es severitate potius, qvam nimio favore ac profusa indulgentia, utendum duxit. Non enim de facili tam numerosam clientelam, sermone, moribus, & ingeniis valde dissimilem ac dissentientem, ad mutuam concordiam revocare valuisset, nisi si poenæ immanime 10det