12
cissim sibi famularentur. Unde constituerunt, 3) ut, si qvis sodalis sui eqvum cum proprio adaqvaret, alterum eundo, alterum eqvitaret redeundo. Qvod si vero qvis alieno caballo ad aqvandum subvectus, parcitatisque attractus macula, unum bieundemqve eqvitando iret & rediret, & super eodem excessu ter conventus, noque commilitonum testimonio convictus esset, placuit eum uno homine exterius in coenando residere. Moris qvippe fuit, ut vel secundum virtutis titulum, vel temporis prioritatem, vel nobilitatis propaginem, locis sibi assignatis residerent milites, ut sic vel dignitate potiores, vel tempore priores, loca capesserent digniora. Unde liqvet, qvod nemo sine singulari contumelia & opprobrio a connoma and 3) Cfr. Saxo p. 197 & 198: "Atque ut audaciæ comitatem adjiceret, fortissimo militi speciosissimum moris habitum ingeneravit, clientelam suam effrenium ac litigiosorum convictu tanqvam erubescenda aliqva sentina vacuefacere cupiens. Ut ergo improborum freqventiam a curiæ valvis repelleret, statuit, ut, in capessendo discubitu, ordine, qvo qvisque militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque antecelleret, qvi prior obsequio foret. Adeo militiæ vetustatem honore mensæ rependi par duxerat, ne promiscuis sedendi locis confusa meritorum series videretur. Eum vero, qui coena inita, aliqva mora interpellante, tardior supervenisset, inter considentes excipi oportebat. Qvi si tam arcto se consessu junxissent, ut ob nimiam eorum freqventiam, qui supervenerat, sessum recipi neqviret, qvi ejus loco insederat exsurgens proximum occupabat, eousqve invicem se assurgendi officio venerantibus, donec, laxato totius consessionis ordine, legitimum recipiendo spacium patuisset, mensaqve, qvi postremus residebat, abscederet. Si qvis vero alieno discubitu uti per insolentiam perseverasset, qvi eo spoliatus fuerat, proxime circumsedentibus iniuriæ qverelam detulit, hisdemqve testibus in concionem productis adversus reum actione contendit, effecitqve, ut, qvi cedere jussus contumaciter supersedisset, contumeliose stipendiis amoveretur. Ter tamen Regi tali culpa affectis necessitatem poenæ remittendi fas erat. Nec aliter, qvam ut tot gradibus qvis discubitu indignior fieret, qvot vicibus sodalem dignae sedis negatione sprevisset. Ita enim legis temperamentum, inter severitatem ac mansvetudinem medium, rigori clementiam sociavit, ut nec poenitentiam repelleret, nec impunitatem excessui daret. Quod si qvarto se se qvis codem eodem reatus genere maculasset, discreto a milite loco, mensæ alienus fiebat, commilitonum nemini catino aut calice communicabat. Neqve enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat, qvia sua jam noxa poenam meruit, qui se ea toties affecit. Adeo contumaciam contemptu mulctari placuit. Valuit enim apud regem spretæ militaris dignitatis indignatio, eumque, qvi parem venerari nesciret, parum superiori delaturum esse existimatum est..... Cæterum rex maritimam sæpius, qvam terrestrem, militiam agere consveverat. Igitur qvoties eqvitatu opus erat, milites, eqvis omnibus vacui, pro asservandis eqvis alternis vicibus excubabant. Qui vero adaqvandi tempore ita sodalis equo usus fuisset, ut ipsum continue, nec modo suum, modo illius vicissim insidendo premeret, prædictum poenæ modum explevit. Tanto enim studio rex verecundiam a suis servari voluit, ut etiam parvulo impudentice excessu devios castigationis remedio coercendos putaret. Qvi vero tribus fasciculis in stabulum conjectis, eqvo suo communis pabuli spicam, alieno stipulam admovisset, juxta priorem formulam militia aut turpiter uti aut deformiter excedere cogebatur. Ac ne qvis socio flumen transeqvitanti ita equo concurreret, ut ad ipsum turbulentior unda deflueret, pari industria cautum. Adeo scrupulosa cura parvula qvoqve societatis officia pensabantur. Ei vero, qvi stationi addictus ita se somno onerasset, nt vestes aut arma dormienti detrahi possent, consimile vindictae genus mulctæ nomine irrogabatur. Neqve enim regio profuturus imperio putabatur, qvem privatus torpor publico excubiarum officio submovisset.rst