14
Hands 44 parte 7c4dist 82 14 Cap. VII. De ministerii resignatione. alansu cool osavs Illam etiam non prætermisit antiqvitas formam instituere, qva & principis majestas illibata, & militis non esset honor imminutus, si ad alterius se qvis transferret hominium. Statuit ergo, 4) in circumcisionis vigilia, qvæ novum annum in. choat, experti militis, domini novitatem affectantis, duos commilitones ad dominum, cujus se dominio exuere cupit, ablegandos esse, qui & ei hominium cum servitio illius resignent. Et sic absqve contumelia verecundia, dominiqve offensa, poterat unusqvisqve ad alterius hominium libere convolare. Cap. VIII. sous s De convitiis & contumeliis. Cæterum, qvia universæ iniqvitatis fomitem rixæ & convitia suscitare soleant, illius etiam remedia adhibere placuit, ne fraternæ unionis concordia dissidiis, odio & livore interrupta, mutuis se contumeliis commilitones afficerent. 5) Censuit itaqve antiqvitatis solertia hujuscemodi causis maturo castigationis remedio occurren. dum esse, ut rixarum & convitiorum primordia, legum autoritate anticipata, in ipsis Ferro etiam reprincipiis sopirentur, anteqvam per longas moras invalescerent. secanda sunt vulnera, qvæ fomentorum non senserunt medicinam. Si qvis ergo commilitonem suum convitiis aut contumeliis afficeret, vel qvibuslibet injuriis provocaret, ea de re, in præsentia regis, universis commilitonibus corrogatis, in colloqvio, qvod dicitur Huskarlesteffne, actionem institui placuit. Qvod si actor Ji, Daly commilitonem suum super injuria sibi illata, in Witherloghmanne reum esse, duorum commilitonum suorum attestatione probare poterit, adeo ut testes juramento super sacramenta facto testimonium suum confirmare non detrectent, sancitum Geest, reum uno homine exterius, in solito coenaculo, locandum considere. nerali etiam constitutione definitum est, ut omnis controversia, inter ipsos commilitones exorta, nusquam, nisi in colloqvio jam nominato, agitaretur aut decideretur. ale Ing. 1110 4) Cfr. Saxo p. 200: "Præterea militi regem, vel regi militem, non nisi pridie Kalendas Januarias abdicandi fas erat." 5) Cfr. Saxo p. 198: "Eodem poenæ genere in minutos qvosqve animadvertebatur excessus: ut, si qvis alium convicio insecutus fuisset aut potione per contumeliam respersisset."