Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 5 Danske Gaardsretter og Stadsretter.pdf/81

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

18

id est "Cum hactenus tale negotium minus exqvisite majorum nostrorum taxatione definitum sit, operæ videtur pretium, ut posteris nostris certum satisfactionis modum præscribamus. Sit ergo poena omnibus constituta successoribus, qvæ sui rigoris timore delinqvendi audaciam coerceat." Totius igitur curiæ assensu, regis Nicolai conniventia, novæ constitutionis sententiam promulgavit, ut scilicet, qvi præsumptuosa audaciæ temeritate præcedentis legis constitutionem, Witherlogh, commilitonem suum vulnere lædendo, in posterum violaret, regi qvadraginta marcas, satisfactionis loco, numeraret, deinde illi, cui injuria esset irrogata, qvadraginta marcas solvere teneretur, adjecto, in dedecoris sui augmen. tum, pondere duarum auri marcarum, qvod nostro solet idiomate Görsum nuncu. pari, universis qvoqve commilitonibus, ejusdem legis foederi astrictis, tertio qvadraginta marcas, compositionis ergo, persolveret. Successu vero temporum, ut semper in malum proclivis est humana conditio, Aggo Thuer Eskillum, Ebbonis filium in Warwath, functum villicatione in Burgh, in æde Gvidonis stabularii, sub ascella Nicolai regis, vulneravit. Qvo facto, rex vehementer concitatus, cum prona omnium commilitonum voluntate, præfatum Aggonem capiendum decrevit, Gvidone resistente & contradicente: nam & eundem obtulit satisfactionis modum, qvo Christiernum satisfecisse supra memini. Qvod qvidem in Lynum apud A. Bo, filium Ketilli, factum esse perhibetur. Post hæc, subseqventibus temporibus, crebrescentibus malis, memorati criminis satisfactio ad exemplum primæ satisfactionis deinceps instituta fuit & longo usu continuata.stilin ental eagal man svavanoɔ basamos par med steag ivp audioins alide meita 1919 miqan(to Cap. XII. nie silingia munun diab De ictu & percussione. Ja noit omonod ni aulabasWorstog ipalating, mazo molst fill Attamen si qvem commilitonem suum irritando, pugno vel qvolibet telo percutere contigerit, veteris constitutionis rigor, dummodo factum duorum commilitonum attestatione constiterit, nullam prorsus admittit expiationem. Qvod tamen modernorum lenitas novo legis temperamento mitigare coepit. 8) Nam si tam evidenti signo vel testimonio de facto constiterit, ut reus neutiqvam inficiatione se tueri poterit, placuit, ut ejus pedibus advolveretur, cui verecundiæ opprobrium intu- 8) Cfr. Saxo p. 199: "Postmodum vero severitati ejus (discipline) sive ob inertiam sive ob clementiam principum pecuniariæ mulctæ temperamentum accessit, Qvo tamen sola ligni percussio caruit, qvod eo canes qvis abigere soleat. Adeo majorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat." solnob mi idu natsyub