Spring til indhold

Side:Samling af gamle danske Love udgivne med Indledninger og Anmærkninger og tildels Oversættelse. Bd. 5 Danske Gaardsretter og Stadsretter.pdf/82

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

19

Sin lit, ut ita abjectissimum dedecus humillima satisfactionis formula expiaretur. autem 9) actor reum testibus convincere non valuerit, generali constitutione decre tum est, ut is, qvi calumniatur, cum sex commilitonibus suam aboleat infamiam, 20sonim asdiyp endigel mai ai ba nisbat t ausivp Cap. XIII. insan 10 jam ba tu asig 08 300 J sensenian bi obuiailloa snethis ley mens masoxe muila ba onu da De variis plagarum casibus. Sicut antiqvi serpentis variæ sunt suggestiones, ita casus lacessentium sunt diversi. Nam & plerumqve accidit, ut qvis alteri aut sciens aut ignarus vulnus infligat; item, sciens qvandoqve suum, qvandoqve non suum lædat; item, ignorans aut suum aut non. Si qvis suum commilitonem sciens & prudens vulneraverit, juxta formam præscriptam satisfaciat. Si vero nesciens & ignorans commilitoni suo vulnus intulerit, volens alium lædere, & eum casu læserit; si conventus fuerit, ignorantiam suam, & qvod nolens fecerit, tribus commilitonibus attestantibus, defendere & excusare debet. Sin autem in defensione defecerit, juxta prætaxatam satisfactionis formam, cum læso componet.Siqvis vero sciens & prudens commilitoni suo vulnus intulerit, ignorans autem 10) se illi lege præscripta astrictum obligari: hujuscemodi ignorantiam a transgressionis reatu non excusare placuit. Nam & eisdem legibus cautum est, ne qvis militaris excellentiæ florem ignorantiæ fuligine obfuscaret. Decet enim honeste vivere & clari sangvinis viros ignorantiæ desidia nobiles titulos non denigrare. Generali itaqve constitutione definitum est, om- Comenta vita nes controversias, quæ legum decisione sunt divisæ, sexta commilitonum manu, ut majores, vel tertia, aut secunda, qvales medioxumæ sunt vel minutæ, prout superius enucleavimus, terminare. Sousses as ni suplidie 199 13 plendis 9) Cfr. Saxo p. 199: "Quod si reus ab actore testimonio superari neqviret, sex secum commilitonibus in jusjurandum accitis, culpæ, qvæ objiciebatur, alienum se fuisse monstrabat." 10) Cfr. Saxo p. 199: "Atsi commilitonum qvis eum, qvem militiæ consortem nescisset, injuria per ignorantiam affecisset, ad conciliandam errori suo fidem prædictum sodalium numerum [sex videlicet] in sacramenti societatem contrahere debuit. Cæterum solenni jure convictos ac superiori modo damnatos felicitas deficiebat, occupabat adversitas: eo qvidem certius, qvod trium regnorum pontifices adversum talium transgressionum reos solenni execratione usos esse constabat. Ita disciplina ejus, geminum amplexa columen, partim regio partim religionis præsidio nitebatur, ut humanam sententiam divino crederes judicio comprobari. Cujus rigor discordias rupit, simultates finivit, seditiones extinxit pacatioremqve regi militem reddidit." Heuch outen: viventer cu vite (3*)